guiderbora
Si quis aldiam
alienam aut suam ad uxorem tollere voluerit, faciat eam Guiderboram, sicut Edictum
continet de ancilla. Lex Longob. lib. 2. tit. 1. § 8. Si quis ancillam
suam matrimoniare voluerit sibi ad uxorem, sit ei licentia, tamen eam debeat thingare,
et sic facere liberam, quod est Guiderbora.