halbannum
herebannum, idemque quod
arbannum, et
biennium, Submonitio ad operas, vel ejus redemptio pecuniaria. Charta ann. 1269. ex Tabulario Fossatensi fol. 72 :
Et retinent perpetuo omnem justitiam, magnam et
parvam, bannum, sanguinem, Halbannum, foragium, ventas, etc. Charta Ludovici
VII. ann. Præpositus autem atque Vigerius,
quotiescumque volebant, Halbannum submonebant, et villanos sese redimere coercebant : de
quo quoque præceptum ab ipso est, ut illa redemptio Halbanni remaneat, et Halbanus tamen
ter in anno fiat termino competenti, etc. Charta Ludovici filii Regis Philippi,
ex Tabul. N. D. de Campis : Ab omni consuetudine videlicet tallia, seu equitatione,
seu Halbanno, seu exemptione mei Præpositi liber permaneat. Alia Lud. VII. ann.
1140. ibid. : Ab omni datione et tallia, Albanno et exactione mei
Præpositi. Alia Caroli VI. ann. 1484. in Reg. Novo viridi Castelleti Paris. f.
49 : Parpaiant chascun an 3. sols de Hauban au Roy.In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, amen. Philippus,
Dei gratia Francorum Rex. Noverint univeri præsentes pariter et futuri, quod nos
concessimus Burgensibus nostris Parisiensibus, ut quicunque integrum Halbanum nobis
debebit, pro integro Halbano reddet nobis singulis annis sex solidos in die festi sancti
Martini. Et si dimidium, vel integrum et dimidium Halbanum vel amplius debebit, secundum
proportionem prædicti integri Halbani nobis reddet in prædicto festo, et sic de Halbano
tantum liber erit et quittus. Quod ut perpetuum robur obtineat, præsentem paginam
sigilli nostri auctoritate, et regii nominis karactere inferius annotato præcepimus
confirmari. Actum Parisiis anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo primo,
regni vero nostri anno vigesimo secundo. Astantibus in Palatio nostro, quorum nomina
supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis Buticularii. Signum Matthæi
Camerarii. Signum Droconis Constabularii. Data vacante Cancellaria.
Pro victualibus sacerdotis in Capella eadem
servientis, dotem assignavimus... sex modios vini de Haubanno, 30. solidos
Parisienses. Alia pro Capella B. Nicolai in eodem Palatio inter Statuta pro
Canonicis S. Capellæ Paris. : Constituimus Capellano... Parisius in trelia nostra
retro Palatium sex modios vini, ubi si vinum defuerit, de Haubanno nostro præcipimus
reddi. Computus ann. 1202. apud D. BrusselTract. de Usu feud. pag.
Dominus Evrardus Capellanus Regis xl. et
viii. s. pro
Haubam. Hoc est, ut puto, pro pensitatione octo dierum, quibus annonam ex
Haubannoassignatam non perceperat.
Des mestiers, que Hauban doivent au Roy, in cujus contextu hæc habentur :
Haubens est un propres noms d'une coustume assise
anciennement, par laquelle il fu establi que quiconques seroit Haubanniers, qu'il soit
frans et à moins de droictures paians du mestier et de la marchandise dont il seroit
Hautbannier, que cil qui ne sont pas Hautbanniers. Hautbannier furent anciennement
estably à un muid de vin, paiant en vendanges au Roy ; et puis mist li bons Rois
Phelipes ce muy de vin à 6. sols Par. pour le contens, qui estoit entre les poures
Hautsbanniers, et les Eschançons de Roy qui le muy de vin recevoient de par le Roy. Des
mestiers Hautbanniers li uns doivent demy Hauben, c'est à savoir 3. sols,
et li autres plein Hauben, c'est à sçavoir 6. sols, et li autre Hauben et demy, c'est à
sçavoir 9. sols. Tous les mestiers de Paris ne sont pas Hautbanniers, ne nul ne peut
estre Hautbannier, se il n'a esté, et est du mestier, qui ait Hauban, ou se li Rois ne
lui ottroie, par vente, ou par grace.
Boileaued. Depping. pag. 6.
Le
Hautbannier du Roy ne doit estre contraint de acheter ledit mestier de friperie dudit
Chambrier, ne de son maire pour lui, puis qu'il soit fait Hautbannier du Roy, et que de
lui il ait acheté ledit Hauban. Item que ledit Hautbannier est tenu de acheter sondit
Hautban du Roy, ou de ses Officiers pour lui, et non d'autre, et si est tenu de estre
estagier dedans la banlieue de Paris, et de paier au Roy, ou à son Receveur pour lui,
sitost qu'il est fait Hautbannier, 25. deniers et audit Chambrier 14. den. mais outre il
est tenu de paier au Roy par chascun an 6. sols 8. deniers Parisis : et partant ledit
Hautbannier peut vendre et acheter toute maniere de pelleterie vieille et nouvelle, etc.
V. Brolium lib. 2. Hist. Par. pag. 307. 2. Ed.Halbannumigitur, ut ex præallatis patet, Parisiis ad decimum quintum usque seculum viguit ; an vero Aureliani Bituricisque, quas solas civitates
Halbannosubjectas novimus, idem jus ad hæc tempora obtinuerit, mihi prorsus incertum. Quod quidem jus ubi in redemtionem pecuniariam commutavit Philippus Augustus, hanc colligebat Præpositus urbis ; exinde ad
firmamdatam fuisse probat Computus ann. 1265 :
De stallagiis hallarum et Altobanno, pro ultimo tertio.
iiiic . xxxiii. lib. vi. sol.
viii. denarios. Quinam vero artifices Halbannumdebuerint, si nosse volueris, consule Gloss. juris Gallici in voce
Haultban.
Boileaupag. 297.
Haubannum, in Litteris Philippi Aug. ann. 1182. tom. 3. Ordinat. pag. 259 :
Quisque carnificum debet nobis singulis annis, unum Haubentum vini, in
vindemiis.