harmiscara
Aut illum bannum persolvant, aut
aliam Harmiscaram sustineant.Et nostram Harmiscaram secundum modum culpæ, et ut nobis placuerit,
sustineat. Adde pag. 446. Per wadia
emendaverit, quod misfactum habebat, mandaveritque mihi, se velle ad meam mercedem
venire, et sustinere, qualem illi commendassem Hamiscaram, etc.Quod si clamor ad seniores venerit, et ipsi talia non emendaverint, tunc horum
seniores ipsam compositionem faciant et eadem Armiscara, quamdiu nobis placuerit,
sufficere compellantur.Et simul cum excommunicatione
Ecclesiastica, nostram Harmscaram durissimam sustinebunt. Tit. 20. cap. 9 :
Et illa omnia, quæ male egerant, legaliter emendare, et talem Harmscaram... aut
judicium... sustinere. Tit. 31. cap. 21 : Quatenus per nostram Harmscaram
ita castigentur, etc. Tit. 34. cap. 9 : Ac post debitam emendationem,
dignam Harmscaram a nobis dispositam sustineant.Petens venit, ut sibi illam Haranscaram cum vadimonio,
quam vobis jurejurando promisit, nostri amoris et rogatus causa dimittatis. Ita
etiam scribitur in Charta Henrici Imp. apud Gretserum de Divis Bambergensibus pag. 461.Ad emendationem vero et satisfactionem tanti sceleris
(Henrici episcopi Basileensis incarcerati) comes (Phirretensis
Fredericus) et cum eo ministeriales pœnam, quæ vulgo Harneschar dicitur,
sustinebunt ; quam ante portam civitatis, quæ Spalon dicitur, unusquisque, prout sui
sanguinis nobilitas et generis conditio et terræ consuetudo in talibus requirit,
assumentes et per civitatem via publica usque ad valvas basilicæ B. Mariæ deferentes,
ibi se prosternent, et ab ipsis et pro ipsis oratione effusa surgentes, et ad pedes
episcopi, ubicumque locorum in civitate fuerit, semel, secundo et tertio prostrati,
veniam de tanto commisso humiliter postulabunt.Si (Miles) solummodo
captus et custoditus, et nullam calumniam, pœnam, vel contumeliam passus, nec longo
tempore retentus, emendetur per Aliscaram, aut per hominaticum, aut per talionem, si
videtur sibi esse similis. Et si major est ille, qui ceperit, quam qui captus fuerit
liberet ei Militem de suo valore, qui faciat ei Aliscaram, et hominaticum, aut recipiat
talionem. Cap. seq. : Aguayt et Encalz de cavallario, et assalt de
castello, emendetur per hominaticum et per Aliscaram.Harmiscara, vel
harmscara. Vita S. Mengoldi Mart. cap. 2. n. 11. de homicida :
Hascariam, hominum emolumentum,
ad placitum obtulit. Nec scio, an etiam voxQuibus ipsi juxta morem consuetum Hacherias imposuerunt pro
delictis. Chron. Bertrandi Guesclini :
Au Prince vous rendés, ou vous aurés Gaschiere.
Ex Hascariadenique, et
Hacheria, abbreviata videtur vox
De pœnis autem et Hacheiis
dicto Roberto et coadjutoribus suis infligendis pro injuriis, quas ipsi dicto Conventui
Frigidimontis intulerant, etc. Charta Philippi Regis Fr. ann. 1276. apud
Loisellum in Histor. Bellovac. pag. 291 : Nec eidem poterunt auferre membrum, sed
poterunt dictum malefactorem punire gravius in denariis, vel Hachiis, tanquam si
simplicem juratum percussisset. Placitum Parisiense ann. 1321. apud eumd. :
Quod dicti Major et Pares contra puncta cartæ suæ abutendo privilegiis suis
certas pœnas, vulgariter nominatas Hachias, imposuerunt. Tabular. Altæripæ in
Diœcesi Lingon. ann. 1331 : Cum talliis, censivis... corveis, Achiis, et
justitiis. Philipp. Mouskesin Carolo M. de Leone PP. :
Et si ot la langue trancie,
Por soffrir plus grande Hacie.
:
Là soffrirent dolireuse Hachie.
Alibi :
Pesme chai, mult parot grande Haschie.
Will. de Guignevilla in Peregr. animæ :
Tous devez brisier et casser,
Par menus tiés, et par partie
En grans souspirs et grans Hasquies.
Chron. Bertrandi Guesclini :
Vous en serez occis à deuil et à Hachie.
Mox :
Il en sera pendus à deuil et à Hachie.
Passer les font à grant Haschées,
Et par mal pas et par chaucées.
Harmiscaramputat significare pœnam, quam Germani
Armscheervocant, hoc est,
brachii forcipem aut vinculum, ex
arm, armus, brachium, et
scheer, vinculum. At non videtur
Harmiscarafuisse pœna corporalis ; sed quævis mulcta ad libitum, et pro modo culpæ inflicta, quod ex præallatis omnino patet. Proinde ad hujus vocis notionem referenda puto, quæ habet Browerus lib. 8. Annal. Trevir. pag. 473. 1. Edit. ex Cæsarii Abbatis Prumiensis Glossario, ubi ait,
scaram facere, esse
domino, honesta jubenti, servire, et
nuncium ejus, mandatum, seu litteras perferre quocumque vellet : scaram autem
hanc vel pedestrem, vel navigio vel caballo fieri, unde Scararii, qui postea dicti
Ministeriales, voce non minus obvia, quam incomperta. Quæ postrema Broweri sunt,
nam scivit Cæsarius, qui essent Ministeriales, de quibus suo loco.
Harmiscaram, vocis
scarahanc significationem referri debere, tametsi
Harmnotio incerta maneat, probat
Liberum Armiscaradicitur ea pœna, quæ viris militaribus irrogabatur, qua sellam supra dorsum deportare per definitum spatium jubebantur. Ita si
scara, hoc loco
deferre, seu nuntium, vel aliud quidpiam, denotat, uti vult Cæsarius Prumiensis, vox
arm, quæ
scarapræcedit, erit ea vox Germanica, quæ
armumsonat, ita ut
arm-scara, fuerit
armis, seu humeris
canemaut
sellamdeferre : nam
sellævel
canisdelatio pœna militaris fuit, et proprie
Harmiscaradicta est, ut docet laudatum Capitulare Ludovici III. quod præterea omnino firmat Innocentius III. lib. 13. Epist. 135. ubi quemdam nobilem Germanum, qui Subdiaconum male acceperat, et incarceraverat, pro satisfactione eidem præstanda, ad hujusmodi compositionem cum eodem Subdiacono devenisse ait,
ut videlicet idem nobilis
honorificentiam illi, et sibi verecundiam faciendo, cum ducentis Militibus, a loco, in
quo præfatum Subdiaconum captivaverat, usque ad civitatem Magdeburgensem, et per omnes
conventuales Ecclesias portaret opprobrium, quod Harmiscare vulgariter appellatur.
Ubi portare opprobrium, nihil aliud est, quam
portare canemvel
sellam, ita ut hæc pœna militaris proprie
Harmiscaraappellata fuerit. Quo etiam referenda Charta ann. 1246. ex Tabulario S. Petri Carnot. quam mecum communicavit V. C. Jo. Mabillonius :
Noveritis, quod cum mors religiosi viri Joannis quondam
Prioris de Hisiaco imponeretur Roberto de Villeta Militi, et Guillelmo Perier Armigero,
et propter hoc essent de terra Domini Regis banniti, tandem ab hac impositione sibi
facta, ad hanc pacem coram nobis devenerunt. Prædicti Milites ac Armiger facient
processiones, quæ vocantur vulgariter Hachées : unam et primam a loco, in quo dicuntur
maleficium perpetrasse, usque ad sepulturam prædicti Prioris, aliam in Ecclesia
Rotomagensi, et alias in Ecclesiis Cathedralibus Provinciæ Rotomagensis, singulas in
singulis, et unam in Parisiensi, et aliam in Ecclesia Carnotensi, aliam in Ecclesia
sancti Petri Carnotensis. Alias processiones facient in diebus dominicis, vel in
solennibus festivitatibus, si inciderint, nudis pedibus, induti braccis et camisiis de
grossissimo sacco : et prædictus Armiger habebit in collo suo panellum suum perforatum,
et caput suum emittent per foramen, et virgas deferent in manibus suis, et sic facient
in singulis processionibus prædictis, quousque singulæ compleantur omnino ; et in
singulis processionibus dicent sic alta voce : Nos facimus hoc pro facto, quod
imponebatur nobis de morte Joannis quondam Prioris de Hisiaco, et pro bono pacis, et de
singulis Ecclesiis referent litteras certificantes, quod fecerint processiones, modo,
qui est expressus. Habetur insigne aliud ejusmodi processionum in mulctam et
pœnam indictarum exemplum apud Maximilian. Henricum in Apologia pro Archiep. Colon. in
Probat. pag. 52. 53. ex laudo, seu sententia lata in cives Colonienses ann. 1264. cujus
verba hæc sunt : Item ordinamus et pronuntiamus, ut ex prædictis triginta septem
viris vadant decem et octo Leodium, et ibi moram faciant per tres Dominicas : ita quod
prima Dominica apud S. Lambertum, secunda apud S. Petrum, tertia apud S. Martinum
præcedant processiones nudis pedibus et capitibus, et discincti, portantes virgas in collis suis, et ibidem veniam quærant prostrati super terram. Quarta
Dominica vadant Tungrim, quinta Trajectum, sexta Aquisgranum, et ibi præcedant
processiones in majoribus Conventualibus Ecclesiis, eo modo, quo superius est
expressum. Mitto similem pœnam, aliis inflictam, hic descriptam : cujus exempla
alia subministrat præterea Tabular. Episcopat. Ambian. ex Bulla Alexandri IV. Pap. de
quodam Præposito Ambianensi, qui Clericos suspenderat : Sacco indutus, nudis
pedibus, discooperto capite, furcas super humeros suos et laqueum suspensorum circa
collum suum, qui in ipsis furcis pendebat, quinque diebus per Civitatem Ambianensem ac
etiam per omnes Cathedrales Ecclesias Remensis Ecclesiæ deportavit. Charta alia
ann. 1322. ex eod. Tabul. fol. 175. continente sententiam, latam ab ipso Episcopo
Ambianensi in Joannem de Pinconio Militem Dom. de Saintuin:
Dicimus et
pronunciamus, quod dictus Dominus Joannes sub pœnis prædictis, existens in pura tunica,
sine fraude, non accinctus corrigia, sine caputio, in caligis sine sotularibus, faciet
et facere tenebitur unam solemnem processionem circa claustrum Ecclesiæ Ambian. ubi
morantur Canonici, in proximo futuro festo S. Fusciani, una cum Canonicis, clero et
populo, tenens dictus Miles in manu unum cereum ponderis 2. libr. etc. Huc etiam
pertinet Epistola, ut videtur, Petri Abbat. Cisterc. ex Cod. Victorino, ubi de quodam
Petro magnate Albigensi : Interim vero singulis diebus Dominicis Ecclesias Tolosanæ
Urbis nudus et discalciatus cum disciplinalibus virgis jussus est circuire, etc.
Vide Regest. Temporalitat. ex Camera Comput. Paris. fol. 33. v°. A Græcis Byzantinis
infligi solitam hanc pœnam videtur innuere Continuator Theophanis lib. 4. cap. 10. et ex
eo Scylitzes pag. 539. Hæ porro præcessiones in pœnam indictæ prohibentur in Statutis
Synodalibus Nicolai Episcopi Andegav. ann. 1271. cap. 2. Harmiscaræ, seu
Hacheæ, ut ibi vocantur,
Processionumvocabulo donarentur, id causæ est, quod eæ criminum emendationes, reis in mulctam impositæ, ab eis, solenni indicta processione Ecclesiastica, peragerentur : cujus moris aliud lubet exemplum proferre, ex Charta ann. 1296. ex Hist. MS. Remensi Joannis Rogerii, ubi de præposito Remensi, qui Canonicum Remensem male acceperat :
Item dictus Petrus le Gouverneur chorum Remensem euntem
processionaliter sequatur in camisia et brachis, capite, pedibus, et tibiis denudatis,
Remis, in duabus processsionibus solennibus, quæ infra annum Remense Capitulum indixerit
eidem. Et insuper idem Petrus le Gouverneur sequetur choros trium Cathedralium
suffraganearum Ecclesiæ Remensis euntes processionaliter in qualibet Ecclesia quemlibet
ejus chorum una vice tantum, si ubi et quando Remense Capitulum prædicto Petro le
Gouverneur infra annum prædictum duxerit indicendum, etc. V. Canem
ferre, Sellam ferre.Olimparlam. Paris. :
Homines in bracis et camisiis, et mulieres in tunicis achevelatis, nudis pedibus
et capitibus, et in introitu ecclesiæ dictæ abbatiæ inclinabunt se ad terram, et ibunt
flexis genibus et cubitis usque ad altare, etc.Si aliquem in aliquo prædictorum
festorum, vel die Sabbati post vesperas viderint vel sciverint relatu fide dignorum
opera ruralia facere ; si divites sint, solvant quinque solidos ad luminare suæ
Ecclesiæ ; si pauper, quinque dies Dominicos sequatur processionem in camisia et
femoralibus, habens super collum instrumentum cum quo operabatur. Vide
Festum 1.