hereberga
Castra. Heribergo, castrorum. Nos, inquit Lipsius, pro omni diversorio ; sed illud proprie et primo.
Sicut tabernacula Cedarvertit,
sicut Heriberga Cedar. Nostri
Herbergeeadem notione usurparunt. MS. :
Quant des nez sont les gens issues,
Et les Herberges ont tendues, etc.
Ibidem :
Vers les Herberges vet grant pas,
Quant il vint Vespres fu bas.
Au paveillon dou tref soltis, etc.
Heriberga, et tom. 4. col. 983. voce
Hari.
Herbergeriam faceredicuntur qui ad ministerium sive officium suum stant in Palatiis Regum.
Quatuor
Marescalli, qui serviunt familiæ Regis, tam Clericis, Militibus quam Ministris, die, qua
faciunt Herbergeriam, vel extra Curiam morantur in negotio Regis, 8. den. in die,
galonem vini, etc.Et quoniam.... Heribergum nostrum, quod præterito anno hic fieri jussimus,
homines de illa parte Sequanæ in istas partes venientes... destruxerunt, etc.
Mox : Et nunc illud Heribergum non sine labore et dispendio fidelium nostrorum
fieri fecimus, volumus... ut sicut nec in nostro palatio, ita nec in isto Heribergo
aliquis alius sine nostra jussione manere præsumat, nec illud aliquis destruat.
Ex quibus satis patet, hoc loco Heribergum, non esse jus
mansionatici, quod vult vir doctus.
Quidquid juris habere se dicebant in nostro territorio de Riost quod
dicitur ortus Regis, et domibus et Harbergamentis intus contentis.Concessimus... totum Hebergagium
suum sicut se comportat cum propisia sua scilicet cum virgulto et fossatis.
Charta Hervei domini Virsionensis ann. 1269. apud Thomasserium Consuetud. Bituric. pag.
94 : Omnes quidem homines mei et fœminæ meæ in castellum vel intra banleucam
manentes, pro unoquoque suo Hebergagio, dabunt mihi singulis annis quinque solidos
monetæ currentis per terram, et pro una quoque domo quam præter Hebergagia sua habebunt,
similiter quinque solidos. Ubi Hebergagiuma domo distinguitur, ita tamen ut illud pro rustica domo vel rudiori aliquo ædificio accipi videatur ; hæc vero pro æde sita intra urbis mœnia, vel villæ septum, atque adeo elegantiori. Qua quidem notione ut plurimum intelligendam hanc vocem censeo : quod ex subjiciendis iterum manifestius fiet.
Capitale Herbegagium primogenito remanebit. Index MS. Beneficiorum
Eccles. et diœc. Constant. fol. 17 : Petrus Bourque undecim solidos homagii pro
Herbegagiis suis et participum suorum siti in vico elemosine presbiteri. Ibidem
sæpius occurrit, nec non et in Chartular. S. Fromondi.Burgenses vel Communia in platea illa neque stalla, neque halas, neque
Herbergachium, quæ in posterum ibi possint remanere, nisi illa quæ ibidem modo
constructa sunt, aliquo modo ædificabunt. Rursum occurrit in alia Charta ejusd.
anni ex eod. Tabul.Ita quod in dictis pratis non potest
facere villam, sed in eis potest facere domum ad Herbergagium
suum.Richerus de
Rilli recepit de Comitissa terram suam arabilem, et Herbergagium, et 4. arpenta
vineæ. Fol. 108 : Joannes de Grangia est homo ligius de 40. arpentis terræ,
quæ tenet ante domum suam, et de dimidio Herbergagio. Regestum Normanniæ
signatum P. in Camera Comput. Paris. fol. 19 : Inquisitiones costumarum de
Andeliaco... Jurati dixerunt, quod D. Rogerus Torel habet in prædicta foresta per
liberationem Vicecomitis, qualiscumque sit, suum Herbergagium ad virgam de pleno pugno
ad terram, etc. Charta ann. 1228. apud Hubertum in Hist. Eccl. S. Aniani pag.
112 : Dotalitium suum.... in Majoria et pertinentibus ad Majoriam, terra,
Herbergagiis, et aliis.... quitavit.
Dedi ei siquidem meremum in foresta mea de Hez capiendum... ad
Herbergagium suum si ipse in feodo isto fecerit Herbergagium. Tabularium B. M.
de Bono-nuntio Rotomag. : Henricus Dei Grat. Rex Angliæ, Dux Norman. et Aquit. et
Comes Andegav... sciatis me concessisse et præsenti carta confirmasse Abbati et
Monachis de Becco ut accipiant in forestis meis de Roveraio et de Bordea quæ
necessaria sunt ad Herbergagia sua de Kivillico et de Marrethot facienda, et cum opus
fuerit reficienda. Occurrit præterea in Chartulario Monast. Aquicinctensis
pag. 15. et in Charta ann. 1200.Herbejagium, in Charta Ludovici Comitis Blesensis in Probat. Histor. Blesens.
Guiartsub ann. 1301 :
Metent à mort ès Herberjages
Chevaliers, Escuiers, et Pages.
Ita in Charta Philippi Pulcri ann. 1309. in ejus Regesto sign. 9. Ch. 1. ex
Tabulario Regio. Robertus Il
est jà tart, que se vous partiés orendroit de chi, vous ne pourriés hui mais venir à
Herbergage de nulle heure. Et alibi : Car sans grant gent ne fu onques si
riches Herbergages, come chis est.Dedit Abbatiæ Elemosine Cisterciensi Herberagium quoddam quod
habebat ante Abbatiam Castridunensem.Insuper ipsum conquestum.... et Herbergarium quod in conquestu
fecerat mea libertate.Comes ejusdem villæ etiam habebit duo arpenta terræ in eadem villa ab omni
exactione et tallia libera et quieta pro Herbergio suo faciendo.Vendidi et
concessi et penitus dimisi in fine perpetuo... quoddam Hebergamentum integre sicut se
præportat in longum et in latum, quod habebam in parrochia S. Vandregesilli, situm intra
masuram, etc. Charta Philippi V. Regis Franc. ann. 1318. pro Canonicis S.
Capellæ Paris : Decem libras Paris. deputavimus... in Hebergamento, hortis,
etc.Ragin. Johanne dedit
Abbatiæ S. Nicolai Herbergamentum in quo ipse manebat, situm in burgo de Coiron.
Charta ann. 1291. apud Thomasserium Consuetud. Bituric. pag. 727 : Quod dictus
Johannes de Soliaco habuit et habere debuit ratione suæ primogenituræ melius
Herbergamentum, meliorem feudum. Occurrit iterum in Chartulario S. Vincentii
Cenoman. fol. 14. et 82. in Charta Ludovici Comitis Blesens. ann. 1192. et in alia ann.
1283. in Chartulario S. Vandreg. tom. 2. pag. 1454.Et ipsi Monachi de
Herbergemento de Souday tam de parte illa quæ est in cimiterio, quam de parte quæ extra
est, nullam debent dicto Galterio vel suis hæredibus redibitionem.Concessimus eis etiam quandam terram in
eadem villa cum virgulto et Herbergiamento.Lancelot:
Pro unaquaque domo quam
præter Herberjagium habebit, tres solidos similiter persolvet. Si autem Herberjagium
divisum fuerit, quot domus ex eo facte fuerint, pro unaquaque domo tres solidos
persolvent. Literæ A. Episc. Meldens. ann. 1204. ex Tabul. Calensi pag. 81 :
Noverint universi quod E. Kalensis Abbatissa totusque ejusdem ecclesiæ Conventus
quoddam Herberjagium quod habere solebant contiguum ecclesiæ de Mintri, totum integre
sicut illi possidebant, videlicet quidquid ædificatum vel non ædificatum
infra clausturam prædicti Herberjagii continebatur Fulconi presbytero de Mintri
possidendum concesserunt.gistiac
procurationis, seu divertendi in domum vassalli et in ea hospitandi : vel præstatio quæ pro redemtione ejusmodi procurationis domino exsolvitur. Charta Hugonis Ducis Burgundiæ ann. 1171. tom. 4. novæ Gall. Christ. inter Instr. col. 91 :
Habeo enim ex consuetudinario jure in
Potestatibus præfatæ ecclesiæ Harbergarias, videlicet Belignico, Saxiaco, Marchisiolo,
pro quarum Harbergiarum redemptione quandoque nummos accipi feceram ; quod nec juris mei
esse cognovi, nec antecessores mei usque ad tempus meum fecerant. Hanc siquidem
Harbergiarum redemptionem, ex toto dimisi, et ne deinceps fiat omnino prohibeo.
Harbergariam vero quam homines et clientes mei in villa Bieric et villulis et
appendicibus ultra montes accipiebant in equis, in canibus, in hominibus, in omnibus
quibus Harbergaria fieri potest, omnino dimisi... ut non licet nec mihi nec alicui
successorum meorum, nec hominibus nec clientibus nostris pro Harbergaria quicquam ab
hominibus extorquere vel accipere.
Halbergariain chart. ann. 1297. apud Neugart. in Alem. Diplom. tom. 2. pag. 346. num. 1056.
Et totam
Herbergeriam de Villeta cum mota sua... et omnes consuetudines silvarum tam ad ardendum
quam ad ædificandum.Moram ex causis præmissis ibidem traxerit pro liberata sua ac
Herbergiagio servientum et equorum suorum secum ibidem venientium providere.
Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 228 : Adelesis soror ejus germana
donavit nobis post mortem suam in manu ipsius Abbatis totam terram suam de Bigoteria,
prata et Herbergiagium.Decem
solidos annuatim, vel unam pelliciam, duo Herberigia unoquoque anno, unumquodque cum
quinque militibus.de Valex Chartul. S. Fromondi :
Tenemur prædictam terram cum Herbegagio et homagio dicti hominis
garentizare.mansionaticumpræbere, vel morari in aliquo hospitio, in Capitulis Caroli M. lib. 3. cap. 68.
Heribergôn, Hospitari, ex ant. Gloss. Germ. Lat. apud Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 4. col. 175.
Proia
l'Empereres as Comtes et as Barons et ses fils meismes, que il por Dieu s'allassent
Herbergier d'autre part del port. Herbreger, in Consuetud. Britann. art. 315.
606. Herbergement, pro domo, domicilio, ibidem et art. 621.
Herbergement, in Consuetud. Andegav. art. 222. in Consuetud. Norman. art. 356. in Consuet. Vicecomitat. Bajocensis art. 4. etc. Ubi hæc vox sumitur pro primario feudi manerio ac domicilio, quod primogenito ratione primogenituræ competit.
Ita tamen
quod dicti Religiosi et eorum successores poterunt et debebunt descendere
et Herbergiare se eundo et redeundo ad custus suos proprios... in domo quam ego faciam
in masura superius annotata.Ut nullus Christianus, Laïcus, neque Clericus præsumat...
Herbegare, nec in mansiones, neque in annonas vel pratis audeat caballos suos
repascere. Videtur legendum Herbergare.
Et si forte
aliquis veniebat qui vim vel injuriam ei... faceret, ego Radulphus, vel hæres meus
excambiabimus ei vel suo hæredi in terra mea melius Herbergiata secundum voluntatem
suam. An pro domo vel castro munitiori atque ad defensionem paratiori ?Nolentes quod Herbergiatores hospitii nostri... herbergiare
præsumant.