heremita
Plures Sacerdotes ex devotione venerunt ad prædictam Heremitam ad
celebrandum, in festo S. Hieronymi, cujus vocatur ecclesia Heremita ejus.Dedit... Heremitarium in valle de Cerasa, et Ecclesiam Sanctæ Mariæ in
Aviliano. Vide Eremitorium in Eremitæ.Vulgariter autem
locus iste a laicis Heremitagium nuncupatur propter solitudinem ; non quod Heremita
aliquis aliquo tempore ibidem solebat conversari. Capellam sive Hermitorium,
apud Th. Blountin Nomolex. Anglic.
Dedit... locum supradictum in
eleemosynam et dedit licentiam quantum ex sylva et saltu in circuitu potuisset præparare
et abscindere, sicut Heremitario in deserto, qui non habet dominatorem, excepto Deo
solo.Hermite. Stat. Cadubr. lib. 3. cap. 55 :
Ordinamus quod quicumque rapuerit per vim, vel
cognoverit, sive adulteraverit uxorem alterius, virginem, viduam, sanctimonialem,
Heremitam, vel aliam mulierem bonæ opinionis et famæ et honeste viventem, capite
puniatur. Vitæ SS. Mss. ex Cod. 28. S. Vict. Paris. fol. 67. v°. col. 2 :
En cel tans fu ung Hermitains hons de grant vertu, qui avoit
laissé toutes choses pour Dieu. Vide infra Heremitana.