honera
Onera, quævis servitia. Charta ann. 1254. apud
MadoxFormul. Anglic. pag. 7 :
Noverit universitas vestra, quod cum esset hæsitatum, an Prior et
Conventus de Monemuta Honera ordinaria consueta... sustinere tenerentur, vel Vicarii
earundem ecclesiarum ; tandem nobis constitit legitime... eosdem Vicarios et eorundem
successores omnia Honera prædicta agnoscere debere.