honorati
Honoribus usi, in aliquot Inscript. maxime enim
Qui vel post administratam provinciam Honorati
auctoritate fulcitur. Salvianus lib. 3. ad Eccl. Cathol. : Introducunt
nempe in testamentum, quos nunquam introduxere in affectum, et hoc maxime, ut dixi, aut
locupletes, aut nobiles, aut Honoratos, et qui nisi potentes essent, parentes forsitan
non fuissent. Victor Vit. lib. 1. Vandal. persec. : Senatorum atque
Honoratorum multitudinem... exilio contrivit. Julius Africanus seu Abdias lib.
6 : Venerunt autem cum eis Indorum Honorati , etc. Usatica Regni Majoric.
MSS : Si aliquis Honoratus homo, seu mulier Honorata captus seu capta detinebitur,
ibidem non detineantur in domo, ubi homines seu mulieres modici valoris
detinebuntur. Adde Epist. Honorii et Theodosii ad Agricolam Præf. Præt. Gall.
editam a Sirmondo ad Sidonium, Leonem PP. Epist. ad Episcop. Viennensis provinciæ ;
Gregorium Turon. lib. 8. cap. 42. Adamnanum lib. 1. de Locis SS. cap. 3. Agobardum lib. de
Dispensat. Ecclesiast. rer. cap. 2. Capitulare Pipini Regis Italiæ cap. 36. Synodum
Ticinensem ann. 850. cap. 4. Baron. ann. 1054. n. 22. et quæ congessit Jacobus Gothofredus
ad Leg. unic. Cod. Theod. de Offic. Judic. Civil.Qui honores, hoc est, feuda,
Si populus portionis meæ... ierint in exercitu
quocumque, et quolibet modo occiderint vel apprehenderint vestros Honoratos ac
vassallos. Vide Honor.