hostagium
W. de C. r. c. de xl m. pro ostagio Jordani de Waltervill’
pleg’ Jordani de Waltervill’ qui fuit utlagatus; (v.
nomina civium Burdegalensium qui juraverunt pacem et ~ium Burdegale
si occasione ‥ obligacionis, quam vos ‥ nobis fecistis vel alii tenendi ostatica, vel solvendo ‥ vel gravamen aliquod patiemini illud totum subtrahatur de debito(
hostadia ‥ dentur [pro pace ]
castrum ‥ quod Edwardo ‥ una cum ‥ aliis castris ‥ commisimus tradenda in ostagium tam pro ipso quam pro pace in regno nostro tenenda
Ricardus castrum suum ‥ et Edmundum filium ejus tradidit in ostagium, tali ‥ condicione quod veniret ‥ ad certum diem ‥ ad reddendum se prisone nostre
propter ‥ paccionem tenendam rex Jerusalem ‥ et alii divites in ~io remanserunt
multi ‥ burgenses nostri occasione ~ii extra villam fuerunt ejecti. ‥ in quo ~io quidam burgensis ‥ in patria extranea est mortuus
quosdam ‥ liberabant et quosdam ad plenam pecuniae solucionem in ~io dimittebant
dominus Carolus fecit venire ‥ ij filios suos et j filiam suam ut in ostagium dimitteret eos, dum iret ‥ pro ‥ redempcione sua providenda
prohibeo ne aliquis vestrum [(marescalorum ] hospitet in Wateleia ‥ quia clamo eam [terram ] quietam de ~io pro anima patris mei et matris mee
has terras ego et heredes mei acquietabimus erga regem de scutagio et ~io et omni auxilio et alio servicio ad regem pertinente preter murdrum(
dedi ‥ Godefrido de W. mesuagium ‥ salvo meo ~io
Has terras ego et hæredes mei
acquietabimus erga Regem de scutagio et Hostagio, et omni auxilio et alio servitio ad
Regem pertinente. Idem videtur quod Gistum, procuratio. Vide Hospitatus in Hospes.
De Hostagiis autem, id est,
censibus domorum, quoniam inolevit nequitia... ut qui Hostagia debent, ea ab ecclesia
abalienare.... contendant.Annualia Hostagia persolvebant et debita
furnagia ad furnum ecclesiæ.hospitiseu rustico ad excolendum concessa, Gall.
Confirmamus vobis Hostagia quæ dedit vobis
Robertus Præpositus.Obsidiatus,Eutropio lib. 2. et Ammiano lib. 16. Matth. Paris pag. 216 :
Dux Bavariæ et alii divites in Hostagio
remanserunt.
Nam sicut patruus ejus Fridericus sæpe fecit, a quodam cive
Metensi creditore suo sæpius in Hostagiis detinebatur, nec habebat unde
redderet.Ostager, in Consuet. Britan. art. 112. et seqq. Dicitur de debitore qui intra præfinitos fines consistere tenetur, donec creditori satisfecerit. Charta ann. 1291. ex Chartul. S. Johannis Angeriac. pag. 278 :
Ego dictus miles (obligo)
corpus meum ad facienda seu tenenda Hostagia seu teneterias infra muros castri S.
Johannis, per tantum tempus donec de præmissis sit eidem Abbati plene et integre
satisfactum. Statuta Massil. lib. 2. cap. 1. § 19 : Curia..... debitorem,
si tamen masculus est, quicumque sit, dum tamen pubes sit, vel major pubere, per
sacramentum ab eo inde factum, vel exactum, continue Hostagia tenere compellat ubicumque
dicta curia statuet infra hos terminos Hostagia communiter teneri. § 20 :
Terminos autem tenendi Hostagia per hoc statutum assignamus masculis debitoribus,
quos terminos hujusmodi ponimus, videlicet in carreria palatii Massiliæ ex parte
Occidentis quatenus extenditur, etc. Ista loca modo assignata, faciat dicta curia ab
hostagiariis observari, quando jussu judicis debitores ad tenendum Hostagia
compellentur, ita scilicet quod inde nullatenus recedat hostagiarius, absque licentia et
voluntate expressa creditorum suorum, usquequo ab ipso debitore... sit in solidum
satisfactum. § 21 : Si vero dictus debitor mulier est vel erit, illa
similiter compellatur ad tenendum inde Hostagia a dicta curia, ut supra dictum est per
omnia de debitore masculo, eo excepto quod ipsa mulier Hostagia dicta non teneat, in
loco illo ubi homines tenent ea, sed in domo sua, vel patris sui, vel matris, vel mariti
aut soceri, vel socrus suæ, vel in domo ubi morabitur stagiam faciendo. Vide
Obstagium.Pro residuo vero dictarum triginta sex milia librarum Parisiensium dictus
Theobaldus tenebit Hostagium Senonis anno prædicto completo, et ibidem singulis noctibus
pernoctabit. Vide Ostagium 2.Hostage. Guill. de Podio-Laurentii cap. 14 :
Ipso vicecomite... in Ostagium remanente. Adde
Henric. Knyghton. ann. 1295. Sic autem dictus, quod obses in alterius potestatem
transiret, ejusdem hospesesset, uti supra observatum ; præterea sponsor, præs, qui pro altero spondebat sacramento interposito : quia si is, cujus præs erat, pactum non adimpleret, in potestatem illius, cui fidejussionem præstiterat, transibat, donec illud adimpleretur.
Brusselde Usu feud. tom. 2. pag.
Hiis omnibus
pactis, Comes Leicestriæ, et omnes prisones et Hostagii prisonum, prout divisum est
hinc et inde liberabuntur.Et Guigo Peira et Adalardus frater suus se ipsos obsides posuerunt,
quatenus si in terra illa Eleemosynæ ab aliquo inferretur injuria, postquam
Eleemosynæ Custos eos monuerit per se vel per nuntium suum, intra 7.
dies ad Siurenum in Obstagium venirent, et ita manerent ibi, donec injuria illa integre
emendata esset. Epist. 61. ex Francicis tom. 4. Hist. Francor. : Milites
etiam et burgenses totius territorii Nigellæ Ostagii sunt per sacramentum hujus
conventionis tenendæ ; hac conditione, si Comitissa in hæredem, vel hæres in Comitissam
insurgeret, ille, in quem alter insurgeret, si Ostagios submoneret, aut infra 15. dies
ei, cui injuria illata esset, emendari facerent, aut donec emendatum esset, parti ejus
adhærerent, et, postquam emendatum esset, ad pristinum statum redirent. Charta
ann. 1239. ex Tabul. S. Aniani Aurelian. : De his autem fideliter et firmiter
observandis fidejussores sunt isti,... qui similiter fide in manu nostra promiserunt,
quod in civitate Aurelianensi prisionem tenebunt Militis donec præfatus venditor fecerit
garentiam, etc. Ubi prisio Militis, est qualis Militem decet. Observantiæ Regni Aragon. lib. 9. tit. de Cessione bonorum § 1 :
In commanda non habet locum
cessio bonorum, nec admittitur ; sed solum in mutuo admittitur. Est autem consuetudo
regni, quod si debitor commandæ captus detineatur per judicem, quia non reddit
depositum, si petat se tradi custodiæ creditoris, est sibi tradendus, prius tamen
creditore assecurante vitam et membra, et quod dabit sibi comestionem sufficientem, et
tenebit eum captum in loco decenti. Si autem depositarius noluerit ipsum recipere, et de
prædictis cavere, judex debet ipsum a captione liberare. Alia hujusce ritus
exempla profert Anton. Brandaon. tom. 4. Monarch. Lusitan. pag. 271. v. 272. ut et vir
eruditissimus Dionysius Salvaingus Boissius in Tractatu de Usu feudor. cap. 73. Vide
Obses.Dedit autem Bernardus Comitem in plevone Hugoni, et 4. Hostaticos, per talem
conventum, quod si Bernardus per fidem attenderit tibi tuas convenientias, ego eos tibi
reddam in captionem, etc. Occurrit ibi pluries. Concilium Helenense ann. 1065.
et Constitutio Jacobi I. Regis Aragon. pro Treuga domini : Fidejussores vel
Hostatici. Charta Guillelmi D. Montispessulani ann. 1109 : De centum
marchis persolvendis sunt firmantiæ et Hostatici, etc.
In his verbis multi nostrum timuerunt ne vellet nos tenere prout
Hostatici. Pluries ibi. Chronic. Estense apud eumdem Murator. tom. 15. col.
339 : Exivit de dictis carceribus relinquendo ibi Hostaticos tres filios suos, et
alios Barones, etc.Hostagium.
Hostage. Charta ann. 1316. qua Arnaldus de Corsavino recognoscit debere se Sancio Regi Majoricarum 60. mill. sol. Barcin. ob observantiam
hostaticorum, ad quam tenebatur in villa de Coirio : ....
Nos
spectata aliqua monitione veniemus intus villam de Coirio, ubi tenebimus et servabimus
prædictos Hostaticos. Charta ann. 1156. ex Bibl. Sebusiana Cent. 1. cap. 24 :
Ita tamen, quod ibi securus sim a vobis per omnia, præter Ostaticum tenendum,
sine vestro enganno, quod inde aliquo modo non egrediar, donec
supradicti.... reddant vobis Castrum de Trencatallia, etc. Charta
Joannis XIII. PP. apud Ughellum tom. 2. pag. 15 : Neque ripaticum, aut teloneum,
sive Ostaticum, neque paratum...... faciant. Sed hic pro Hostiaticumvidetur sumi.
Quatuordecim raserias avenæ ad mensuram frumentariam de Hostagiis.
Quod clarius exponitur in Declar. feud. ann. 1330. ibid. ch. 18 : Derechief a lidit
Mikiel à Harnes rentes, que on appelle Ostages, sur toutes les terres dont les dismes et
li terrage vienent as cours sains Pierre à Harnes et à Loysons ; et valent chil Hostage
par an six muis d'avoine. Nisi idem sit quod Agrarium. Vide infra
Rentagium.