hostiarius
Notum
sit cunctis, quod controversia, quæ versabatur inter Sacristam monasterii S. Theofredi,
et Hostiarium Aniciensem super hostias, fuit sic concordatum, quod quæsta hostiarum S.
Fortunati sit in perpetuum Sacristæ et successoribus ejus : et Sacrista debet dare
annuatim Hostiario ratione dictæ questæ tres Cartonadas bladi, et dictus Hostiarius
tenetur in perpetuum dare et providere monasterium et Ecclesiam S. Fortunati de hostiis
sine aliqua conditione, etc. Vide Oblationarius.l'Hostier, cujus erat totius diœcesis ecclesias
hostiisprovidere. Consule D.
le Vert. in Dissert. de Missa et Commun. pag. 462.
Deputetis dictis mercatoribus adductoribus, servitoribus,...
unum vel plures Hostiarium (leg. Hostiariorum) nostri Parlamenti,
seu alios servientes nostros. Mandatum ann. 1404. apud Baluzium tom. 2. Hist.
Arvern. pag. 342 : Mandamus committendo primo Parlamenti nostri Hostiario aut
servienti nostro qui super hoc fuerit requisitus, etc. Hugonis Falcandi Hist.
Sicula apud Murator. tom. 7. col. 326 : Missis igitur Hostiariis, curiæ familiares,
Episcopi, Comites, cæterique proceres cum magistris justitiariis ad curiam
convocantur. Ibid. col. 328 : Missique sunt per urbem Hostiarii, qui cives
ab armis juberent discedere, populique metum sedarent. Occurrit præterea in
Computo ann. 1202. apud D. Brusselde Usu feud. pag.
Sergent d'armes. Butilerius in Summa rurali lib. 2 :
Les
Sergens d'armes sont les maciers qae le Roy a en son office, qui portent maces devant le
Roy. Sont appellés Sergens d'armes, pour ce que ce sont les Sergens pour le corps du
Roy. Confœderatio inter Henricum Castellæ et Carolum V. Franc. Reges ann. 1369.
apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1504 : In præsentia dilectorum Johannis de
Bignetes militis cambellarum, et Yvonis de Cacambras Hostiarii Armorum, et nuntiorum
dicti Regis Franciæ fratris nostri carissimi. Vide Servientes armorum
in Serviens.Ego Radulphus de Aurelianis armorum regis Hostiarius, etc.
Inventar. Chartar. reg. ann. 1482. fol. 95. v° : Acquisitio facta
per regem per modum excambii totius usus, quem Radulphus de Aureliis Hostiarius armorum
habebat in foresta de Gommez. Vide infra Huisserius 2.Hostiarii Milites ipsi in domo comedent... Alii Ostiarii non Milites in domo
comedent, sine alia liberatione.Laurentius de Sancto Martino Hostiarius
coquinæ Johannæ reginæ.