hundredus
Centena, Centuria, a voce Saxonica
centum: unde Belgæ
Hundert, eadem notione. Scribit Joan. Stiernhookus lib. 1. de Jure Suenonum vetusto pag. 30. districtus, seu Comitatus apud Uplandos et Suedos Cissilvanos,
Hundariappellatos, quod centum ut plurimum villas, vel potius colonos continerent.
Hundredorumautem in Anglia institutum ab Aluredo Rege profluxit : nam is indigenarum rapinas et eorum excessus cupiens compescere, ut auctor est Ingulphus,
Totius Angliæ pagos et
provincias in comitatus primus omnium commutavit, comitatus in centurias, id est,
Hundredas, et in decimas, id est, in trithingas divisit, ut omnis indigena legalis in
aliqua centuria et decima existeret : et si quis suspectus de aliquo
latrocinio, per suam centuriam vel decuriam, vel condamnatus, vel inwadiatus, pœnam
demeritam vel incurreret, vel vitaret. Præfectos vero provinciarum (qui antea
Vicedomini) in duo officia divisit, id est, in judices, quos nunc Justitiarios vocamus,
et in Vicecomites, qui adhuc idem nomen retinent. Horum cura et industria tanta pax in
brevi per totam terram effloruit, ut si viator quantamcumque summam pecuniæ in campis et
publicis compitis vespere dimisisset, mane vel post mensem rediens integram et intactam
indubie inveniret. Ingulpho adjungendus Willelmus Malmesbur. lib. 2. de Gestis
Rerum Angl. cap. 4. qui etsi fere eadem tradat, rem tamen ita refert, ut lucem porrigat
Ingulpho : Et quia occasione barbarorum indigenæ etiam in rapinas anhelaverant,
adeo ut nulli tutus commeatus esset sine armorum præsidio, centurias, quas Hundred
dicunt, et decimas, quas Trithingas vocant, instituit, ut omnis Anglus legaliter
duntaxat vivens haberet et centuriam et decimam. Quod si quis alicujus delicti
insimularetur, statim ex centuria et decima exhiberet, qui eum vadaretur ; qui vero
ejusmodi vadem non reperiret, severitatem legum horreret. Si quis autem
reus vel ante vadationem vel post transfugeret, et omnes ex centuria et decima Regis
mulctam incurrerent. Hoc commento pacem infudit provinciæ, ut etiam per publicos
aggeres, ubi semitæ in quadrivium finduntur, armillas aureas juberet suspendi, quæ
viantium aviditatem riderent, dum non essent, qui eas abriperent. Hæc perinde
sub annum 892. narrat Willelmus Gemeticens. ut et alii : quæ postmodum Willelmus Nothus
observari sua etiam tempestate sanxit, ut est in illius Legibus Latinis sub initium. Sed
et hanc provinciarum Anglicarum divisionem habent Leges Edw. Confess. et Leges Henrici I.
cap. 6. 8.Hundredosseu
centurias, vel
centenas, non primus tamen instituit Aluredus ; sed earum usum in Angliam invexit : non longe antea apud Francos nostros provinciæ in
Comitatus, iique rursum in
Centenas, vel
Centurias, denique eæ in
Decaniasdistributæ erant, uti in his vocibus docuimus. Sed quod de securitate inter indigenas stabilita, ac mutua vadatione narrant Scriptores, Aluredi prorsus videtur institutum.
Hundredian certo familiarum vel villarum numero constiterint, haud omnino planum est. Gervasius Tilleberiensis lib. de Scacario part. 1. cap. penult.
Hundredum, ait,
ex hidarum aliquot centenariis, ut
hidam ex 100. acrisconstitisse. Est autem
hidatantum terræ, quantum uni aratro per annum sufficit, quod Latini ævi inferioris
Mansumvocant, agri scilicet portio cum domicilio, uni familiæ colonariæ attributa : ita ut
Hundreduscerto familiarum numero constiterit : quod de
Centenaapud Francos volunt. Neque aliud apud Bromptonum
Villavidetur sonare, cum ait,
Hundredum Latine dici, quod Wallice et
Hibernice Cantredus, et continere centum villas : ut et apud Ranulfum Cestrensem
lib. 1. cap. 50. scribentem, Wapentak et Hundret idem esse, quod procinctus centum
villarum. Videtur enim his locis villaidem esse, quod
colonia, seu familia rustica, uni agri portioni addicta. Sed et inde intelligendus Giraldus Cambrensis, scribens
Monam Insulam 343. villas habere, et pro tribus cantredis reputari. Nam
his locis, villa, pro pago, uti hodie appellamus, sumi non potest, cum, ut ait Spelmannus, tantum abest, ut in
Hundredotot reperiantur villæ, ut majores vix 30. aut 40. habeant. Proinde cum Lambardus ait,
Hundredum a numero centum hominum
appellationem habere : id intelligendum de iis, quos nostri Capita mansiappellabant, seu
Decani, centuriis seu hundredis
Centenarii, qui et
Præpositi, vel
Domini Hundredorumvocabantur, ut in Legibus Edw. Confess. cap. 32. Hi una cum hominibus decaniarum et Hundredorum de litibus, et
Decanide iis, quæ minoris, ut suo dictum loco,
Hundredariivero de iis, quæ majoris essent momenti, cognoscebant.
Hundredariiprimitus ab ipso populo eligebantur, ut in voce Wapentachium docemus. Postmodum Statuta Edw. II.
Hundredariia Cancellario, Thesaurario, et Baronibus Scacarii designabantur. Denique Statutis ann. 2. Edw. III. cap. 13. et ann. 14. ejusdem cap. 9. omnes hundredi, ut olim, Comitatibus restituti, iterumque annexi, et Vicecomitibus præceptum, ut probos in eisdem
Hundredariosaliosque ministros constituerent. Vim hoc obtinuit, quoad hundredos, qui Regi suberant : in aliis autem, qui jure hæreditario ex Regum privilegiis, eos possidebant, non item, ait Spelmannus.
Comitatusvulgo appellabant, quibus præerant Episcopi et Comites Provinciarum : ubi Episcopi quidem de rebus Ecclesiasticis, Comites de rebus civilibus cognoscebant. Quod etiam habetur in Legibus Edw. Confess. cap. 32. 34. Leges veteres Legibus Inæ subjectæ, singulis mensibus exacta hæc Comitia docent :
Hoc est
judicium qualiter Hundredum teneri debeat. In primis, ut conveniant semper ad quatuor
hebdomadas, et faciat omnis homo rectum alii,... et faciat furi rectum suum,
etc. His consentiunt Leges Edw. Confess. cap. 35 : Debet autem Scyremot
bis, Hundreda et Wapentachia duodecies in anno congregari, et septem diebus antea
summoneri, nisi publicum commodum vel dominica Regis necessitas terminum
præveniat. Est autem Wapentachiain aliquot Angliæ Provinciis, quod in aliis
Hundredus: quod et rursum habetur cap. 34. Leges Henrici I. cap. 51 :
Debent autem ad singulos menses, i. per annum duodecies congregari Hundreda :
Comitatus bis, si non sit opus amplius, ut omnis homo rectum faciat alteri ad rectum
terminum, et omnis causa finem habeat : et summoneatur Comitatus septem dies
antea. Et Charta ejusdem Regis de Comitatu et Hundredis tenendisapud Spelmannum :
Sciatis, quod concedo et præcipio, ut amodo Comitatus mei et Hundreda
in illis locis et eisdem terminis sedeant, sicut sederunt tempore Regis Edwardi, et non
aliter. Ego enim, quando voluero, faciam ea summoneri propter dominica necessaria ad
voluntatem meam. Has denique in Hundredis tenendis consuetudines observari hocce
generali Sancito voluit Stephanus Rex, apud Ricardum Hagustaldensem de Bello Standardico
pag. 314 : Bonas leges et antiquas et justas consuetudines in Hundredis et placitis
et aliis causis observabo, et observari præcipio et constituo.Willelmus Rex
Anglorum H. Camerario sal. Facias convenire et considere tres Hundredos et dimidium,
apud Fliccehamburch, propter terram illam de Holm, quæ pertinet ad Ringstedam, et quam
Abbas Ramesiæ reclamat ad victum et vestitum Monachorum suorum. Et si Abbas poterit
ostendere ratione et testimonio comprovincialium, quod
antecessor suus eandem terram habuerit, eo die, quo pater meus fuit vivus
et mortuus, tunc præcipio, ut illam terram et omnia, quæ juste pertinent ad Abbatiam
suam, pacifice et honorifice habeat. Teste R. Bigod apud Windesoriam.Notum esse volumus, Reinaldum Abbatem Ramesiensem apud Uderwiwelle in præsentia
Roberti filii Walteri eo tempore Vicecomitis, et Alani Subvicecomitis Norfolciæ et
Suffolciæ, et in præsentia multorum aliorum Francorum et Anglorum, dirationatum fuisse
testimonio virorum de novem Hundredis ibi congregatorum, quod Rex Canutus, etc.
Infra : Fuerunt nempe viri prædicti de novem Hundredis jurare parati se audisse et
vidisse, etc. Ex his initiis prodiit, ut opinatur Spelmannus, hodierna apud
Anglos juratarum e plurimis hundredis conscriptio, et causarum examen, quod Patria, et
Per patriamdicitur, vulgo,
Trial par pays.
Hundredisexaminabantur causæ civiles et Ecclesiasticæ, perinde ac in Comitatibus, ipsis Episcopis vel Archidiaconis pro tribunali sedentibus. Sed id immutavit Guillelmus Nothus ea Constitutione, quam descripsit Seldenus in Jano lib. 2. § 14 :
Propterea mando, et regia auctoritate præcipio, ut nullus
Episcopus vel Archidiaconus de Legibus Episcopalibus amplius in Hundredo placita
teneat : nec causam, quæ ad regimen animarum pertinet, ad judicium sæcularium hominum
adducat : sed quicunque secundum Episcopales Leges de quacumque causa vel culpa
interpellatus fuerit, ad locum, quem ad hoc opus elegerit et nominaverit, veniat, ibique
de causa sua respondeat, et non secundum Hundredum ; sed secundum Canones et Episcopales
Leges rectum Deo et Episcopo suo faciat.Hundredis, seu
HundrediComitiis, quæ hundrede-gemote appellabantur, interesse tenebantur,
Hundredi sectadicebatur
Et volo, et præcipio, ut omnes de Comitatu eant ad Comitatum et
Hundreda, sicut fecerunt tempore Regis Edwardi, nec remaneant propter aliquam causam,
pacem meam, vel quietudinem meam, qui non sequuntur placita mea et judicia mea, sicut
tunc temporis fecissent. Hæc vero eorum, qui ab hundredis seu Comitiis aberant,
mulcta intelligitur in veteribus Chartis Anglicis, in quibus Ecclesiarum Prælati, verbi
gratia eximuntur ab Hundredis, id est, a necessitate eundi ad
hundredos, ita ut si iis ipsimet non interfuerint, mulctam propterea non incurrant. Charta Edw. III. pro Abbatia S. Remigii Remensi, tom. 2. Monastici Anglic. pag. 993 :
Prohibeo, ne
submoneatis Monachos de S. Remigio de Remis, ut eant ad Hundreta, nec ad scyras ; sed
Præpositos suos, vel unum ex hominibus suis mittant.
MadoxFormul. Anglic. pag. 45 :
Et terra et homines Ecclesiæ illius,
quocumque sint loco per Angliam, sint liberi et quieti de siris et Hundredis, et
murdro, et latrocinio, etc.leges, seu
mulctæ, vel
emendæ Hundredidicuntur :
Sint... quieti et liberi ab omnibus provincialibus summonitionibus,
et popularibus placitis, quæ Hundred-laghe Angli dicunt. Interdumest quietum esse de denariis vel consuetudinibus faciendis
Præpositis et Hundredariis. Nec aliud estAuxilium Vicecomitisinterdum vocitatur. Vide in hac voce. Immunitas ab hac præstatione sæpe occurrit in Privilegiis Ecclesiarum cum aliis immunitatibus, ut in Monastico Angl. tom. 2. pag. 134. 827. etc.
De blodwita, et de fietwita et de Hundrepeny et de
thednigpeny. Glossariolum ejusdem Monast. : Denarius de hundredo, quæ vis est vocis
denariumsignificat : sed arctioris significationis est, quam vox
Hundredum. Hoc enim in privilegiis videtur liberare ab omnibus consuetudinibus et solutionibus hundredo debitis : illud ab istiusmodi tantum solutione. Observo præterea
In Danelaga per 18.
Hundreda, qui numerus complet septies 20. libras, et 4. quoniam forisfacturam Hundredi,
Dani Norwagienses 8. libr. habebant, etc. Ricardus Hagustaldensis de Statu
Hagustaldensis Ecclesiæ cap. 14 : Si quis igitur quemlibet cujuscumque facinoris
aut flagitii reum et convictum infra quatuor cruces, quæ sunt extra ipsam villam de
Hestaldasham, capit et retinet, universali judicio duo Hundreth emendabit : si vero
infra villam, 4. Hundreth : si vero infra muros atrii Ecclesiæ, 6. Hundreth : si autem
infra Ecclesiam, 12. Hundreth : si vero infra valvas chori, 18. Hundreth,..... In
Hundreth 8. libræ continentur.Concedo Ecclesiæ sanctæ Dei genitricis Mariæ Glasconiæ... jura,
consuetudines, et omnes forisfacturas omnium terrarum suarum, id est, burggerita, et
Hundretsetena, athas, et ordelas, etc. Ubi Spelmannus : Nunquid legerid
Hundret-sceatena? A sceat, pro symbolo, quod
Hundredariissolebat impendi, et hoc privilegio jam remittitur. At Somnerus nihil mutandum censet ex Textu, ut vocatur, Roffensi, ubi hæc vox,
constitutio hundrediredditur :
Debent
habere constitutionem hundredi, quod Angli dicunt Hundret setene.Hundred-setenade mulcta, quæ ob crimen vel injuriam in Hundredarium commissam exigitur, licet interpretari : nisi malis de præstatione ab eo qui Hundredis adscribebatur exsoluta accipere ; quod suadere videtur Textus Roffensis. Charta Edgari Regis ann. 12. regni ejusd. tom. 1. Monast. Anglic. pag. 16 :
Et habeant socam, et sacam, on stronde, et on streame, et on wode, et on felde, on
grithebrice, Hundred-setena, adas et ordelas, etc,Et in omnibus
aliis locis solutas et liberas (possessiones habeant) et quietas de syre et
Humdret et placitis et querelis.Hundrediexigitur, ad
firmamdatum. Computus ann. 1305. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 354 :
Item de burgo
affirmato xxiii. l. Item de Hundreto affirmato ix. l.Modus tenendi unum Hundredum, sive
curiam de recordo, in libro Anglico, inscripto Justice of peace, edito ann. 1574. fol. 122. v.