Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

hunones

HUNONES
, vel
Hunnones
. Charta Henrici III. Imp. ann. 1056. et Henrici IV. Imp. ann. 1065. ex Tabulario S. Maximini Trevir. : Constituimus etiam atque jubemus, ut Advocati in Abbatia illa non nisi ter in anno placitare debeant, et illi, qui Hunones (al. Hunnones) in quibusdam locis dicuntur, tertio tantum anno, nisi recens furtum fuerit, aut ex parte Abbatis vocati fuerint, placitum habeant. Meminit etiam Hunonum Charta Henrici V. Imper. ann. 1112. et alia Conradi Comitis Lutzelinburgensis ann. 1135. in eodem Tabul. Sed cujus ordinis ii fuerint, mihi non liquet. Vide Zyllesium, et Duchesnium in Hist. Luxemburg.
Iidem videntur qui apud Anglos Hundredarii. Vide in Hundredus. Gloss. Florent. Mss. : Centurio vel tribunus, Hunno. Charta Henr. III. imper. ann. 1054. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 397. col. 2 : Servientes vero, qui præbendarii, et qui fratribus infra claustrum serviunt, vel qui foris ad curtes dagescalci dicuntur, nulli advocato, neque Hunnoni subjaceant ; sed tantum abbati ejusque præpositis. Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 756.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list