incubi
Incubus quidam nominans se regem Goldemar, adhæsit cuidam
armigero... Incubus loquebatur cum hominibus, lusit in instrumento musicali,
perceptibiliter lusit ad taxillos, pecunias exposuit, vinum bibit, visibiliter multis
tam religiosis quam secularibus responsa dedit, etc.Sciendum autem quia neque
Monachi, neque Canonici, nec aliqui coram Ecclesia publice castitatem professi conjuges
possunt fieri. Quod si secus agere tentaverint, Incubones reputantur et fornicarii.
Stulti enim episcopi non pastores, sed
Incubones dici possunt, eo quod sanctam incumbent Ecclesiam ; non errantes requirunt
oves, sed collectas etiam errare permittunt.