Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

infrontare

INFRONTARE
, Terminari, Gall. Aboutir. Charta ann. 855. Marcæ Hisp. col. 789 : Vinea... qui (sic) Infrontat in strata et in castro Tarraça. Alia ann. 876. ibid. col. 798 : Quia Infrontat ipse Palaciolus cum ipsas terras... de una parte in rio quem nuncupant Ferrario, de alia parte in terra de Anscricho inlaterat, de tertio latus per summitate de ipso poio Infrontat in Kero Dandriso... de quarto vero latus Infrontat in terra de Castellano Abbate. Vide Affrontare.
Infrontare Sese
, Opponere sese, quasi frontem fronti opponere. Isidorus Pacensis in Chron. æra 769 : Tunc Abdirramam suprafatum Eudonem Ducem insequens, dum Turocensem Ecclesiam, palatia diruendo, et Ecclesias ustulando deprædari desiderat, cum Consule Franciæ interioris Austriæ nomine Carolum, virum ab ineunte ætate belligerum, et rei militaris expertum, ab Eudone præmonitum sese Infrontat, ubi dum pæne per 7. dies utrique de pugnæ conflictu excruciant, sese postremo in aciem parant, etc.
Infrontationes
, Fines, limites. Charta S. Willelmi Comitis et Monachi Gellonensis, apud Mabillonium tom. 5. SS. Benedict. pag. 89 : Habet vero has collaterationes et Infrontationes ab Oriente, etc.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list