inserculare
Inserire; unde
Insertatumet
Insertetum, Surculus insititius, insitum, arbor insita. Chron. Amalphit cap. 42. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 215 :
Petrus de Alaneo archiepiscopus... vineas quoque et hortos pastinavit. Et in
Tramonto multa Inserteta castanearum Inserculavit. Testam. quod circumfertur sub
nomine S. Amati ann. 1093. tom. 6. Aug. pag. 704. col. 2 : Casalinæ et casæ et
hortis et vineis et antris, Insertata, castanetas, etc. Vide Insertorium
2.