isengrinus
Isangrinus, Lupus. Jacobus Meierus lib. 8. Annal. :
In Rythmis
Jacobi Merlandi lupus Isengrin vocatur. Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 8 :
Solebat autem Episcopus eum Isengrinum irridendo vocare, propter lupinam scilicet
speciem, sic enim aliqui solent appellare lupos. Vetus Poema de Vulpe coronato :
Lupus qui s'apiele en sornon
Isengrin, venoit en lor route.
:
L'aignel resamble qui joe à Isengrin.
Joan. Molinetus pag. 74. v. de Lupo :
Maistre Isengrin en giganthomacie.
Ab istiusmodi Isengrinis, dicti forte factiosi quidam, Furnensis tractus in Flandria incolæ, quorum factio militaris virtute bellica præstans Philippo Augusto regnante inclaruit, quod luporum instar, caulas ovium devastarent. De hac passim Rigordus, Will. Brito lib. 2. 9. et 10. Philippid. Meierus ann. 1206. et Buzelinus lib. 1. Gallo-Fl. cap. 18. Philippus
Mouskesin Philippo Aug. :
Et grant douaire tint vers Ypre
En cele tiere des Ingrins ;
Qui haoient les Blavotins.