iubilus
Jubilum, pastoralis
agrestisque vocis sonum nuncupamus. Calpurnius Eccl. 7 :
Et tua mœrentes expectant Jubila tauri.
Et lætis scopulis audivit Jubila Cyclops.
Jubilummilitare vocabulum fuisse probat Carolus de Aquino ex hoc Ammiani loco lib. 22 :
Accessere flagitia disciplinæ castrensis, cum miles cantilenas meditaretur pro
Jubilo molliores. Ex quibus merito conficit Vir eruditus Jubilum fuisse genus
clamoris vel acclamationis militaris, ut probabilissimum est, ad lætitiam testificandam.Jubilumappellarunt, quod alii
Neumam; productionem cantus in finali litera antiphonæ, seu cujusvis cantus Ecclesiastici. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 14 :
Unde quidam longam neumam cum organis jubilant, quæ Jubilum vocatur. Cap.
88 : Gregorius PP. in festivis diebus neumam, quæ Jubilum dicitur, jubilare
statuit. Liber Ordinis S. Victoris Parisiens. cap. 1 : Dicent Amen, et
finietur sine Jubilo. Arnoldus Abb. Bonæ-Vallis de Operib. sex dier. :
Nihil tamen triste, nihil lugubre erat : ubi non varietas concinentium
dissonantiam efficiebat : sed sive per arctas, sive per amplas faucium fistulas
circumflexiones Jubilorum impellerentur, ascensiones et descensiones vocum,
convenientibus in unum differentiis, ad unius puncti revertebant harmoniam.
Ratpertus Monachus de Casibus S. Galli cap. 4. et Eckeardus Minimus de Vita Notkeri
Balbuli cap. 9 : Frigdoræ autem et Occidentanæ, quas sic nominabant, Jubilos illis
animatus etiam ipse de suo excogitavit. Idem Eckeardus cap. 16 : Eandem
disciplinam angelicam Deus dedit viro sancto per Spiritum sanctum suum, et sociis suis
docere Ecclesiam in Jubilis sequentiarum agendam. Ideo, ut reor, ut per intuitum
angelicarum disciplinarum oriatur hominibus mentis devotio, et dilatato corde mens
seipsam transcendat et spiritalior fiat. Ubi ad marginem hæc notari observat
Goldastus : Jubilus, id est, neuma, quem quidam in organis jubilant, plausum
victorum lætantium commendat. Jubilum pro organis usurpat Rollandinus in Summa
Notariæ cap. 6 : Eundem in sedem Pastorem et Abbatem cordis et Jubilo
posuerunt. Vide Pneuma.