iunior
jūnĭor, v. iuvenis.
iūnior, s. iuvenis.
See: junior
Cætera vero sunt, id est, contra castellum S. Exuperii, et in Juniori et in
veteri Corboilo, et in Ateias, et Sosiaco.senioribusscil. suberant ratione dominii, vel jurisdictionis. Lex Alemann. tit. 78. § 1 :
Si pastor
porcorum, qui habet in grege 40. porcos, et habet canem doctum, et cornu, et Juniorem,
occisus fuerit, etc. § 5. Si coquus, qui Juniorem habet,
occiditur. Id est, pastorem et coquum alium sibi subditum. Capitul. 1. ann. 810.
et lib. 3. Capitular. cap. 63 : De vulgari populo, ut unusquisque suos Juniores
distringat, ut melius obediant, etc. S. Columban. Epist. 4. ad Bonif. :
Liceat cum Junioribus vestris sollicitare vos pro zelo fidei, pro amore pacis,
etc. Hincmarus de Ordine Palatii cap. 17 : Et quamvis sub ipsis, et ex
latere eorum alii ministeriales fuissent, ut Ostiarius, Saccellarius, Dispensator,
Scapoardus, vel quorumcunque ex eis Juniores aut decani fuissent, etc. Atque ita
intelligenda vetus Charta apud Vadianum et Goldastum in Alemannicis : Ego Wildebold
senio meo providens, et ei, quæ illud comitari solet, penuriæ, trado ad Monasterium S. Galli... terrulam meam, quam habeo in Uzonwillare, hoc est, 20. jugera,
eo pacto ut ipsa terrula ad domum peregrinorum serviat, et ego ibi in domo hospitum
suscipiar, et usque ad finem vitæ meæ ibi victum et vestitum habeam sicut primus illorum
Juniorum, hoc est, omnibus annis vestimentum lineum, et aliud laneum, et alias impensas
accipiam, sicut cæteri in ipso ministerio. Quæ vox ultima satis arguit
Juniores Monasterii, Monasterio ipsi ministrasse, quomodo
Oblatos, Laicos et
Conversos, de quibus suis locis.
Neque vos,
(Comites) neque Juniores vestri, aut successores, nec ulla judiciaria
potestas, ad audiendas altercationes ingredi, aut freda de qualibet causa exigere, vel
mansiones, et paratas, vel fidejussores, tollere præsumatis, in formulis
Bignonianis et Lindenbrogianis, in Chronico Farfensi pag. 652. apud Continuatorem Aimoini
lib. 5. cap. 1. Beslium in Regib. Aquitan. pag. 40. in Ducib. Aquitan. pag. 155.
Sanjulianum in Hist. Burgund. pag. 242. Roverium in Reomao pag. 71. et alios passim. Ideo per præsentem præceptionem decernimus, quod in
perpetuum volumus esse mansurum, ut inspecta ipsa anteriorem præceptionem, nullus
judex publicus, neque vos, neque Juniores seu successores vestri, neque quislibet ex
judiciaria potestate, etc.Alius vero census ab eis, neque a Comite, neque a Junioribus et
Ministerialibus ejus exigatur. Charta Caroli M. apud Sigonium ann. 802 :
Quod aliqui Duces, eorumque Juniores, Castaldii, Vicarii, Centenarii, Venatores,
etc. Ita Comites et eorum Juniores, in Lege Longob. lib. 2. tit. 51. § 9. lib. 3. tit. 5. § 2.
Audivimus
etiam, quod Juniores Comitum, vel aliqui ministri Reipublicæ, sive etiam nonnulli
fortiores vassi Comitum, aliquas reddibitiones vel collectiones... a populo exigere
solent. Capitulare 1. Caroli M. ann. 802. cap. 25 : Ut Comites et
Centenarii omnes ad justitiam faciendam compellant, et Juniores tales in ministeriis
suis habeant, in quibus securi confidant, quia legem atque justitiam fideliter
observent, pauperes nequaquam oppriment, etc. Ex quibus satis perspicuum fit,
ejusmodi juniores functos fuisse officio judicum sed pedaneorum.Diaconusdicitur esse
Junior Presbytero, id est, dignitate inferior.
Juniores sub Archipresbytero, in Concilio Turon. II. can. 19.
Presbyteri Juniores, et minus cauti, in Capit. Carlomanni tit. 2. cap. 8. ubi opponuntur
Presbyteris prudentia temperatis. Sed præsertim
Juvenesvocat lex 10. Cod. Th. de Episcop. (16, 2.)
Clericis ac Juvenibus præbeatur immunitas. Notæ Tyronis pag. 99 :
Episcopus, Papa, Presbyter, Archipresbyter, Diaconus, Archidiaconus, Subdiaconus,
Junior, Fossarius. Concilium Autisiodor. can. 43. et Capitula Caroli M. lib. 5.
cap. 121. Quicunque judex aut sæcularis adversus Presbyterum aut Diaconum, vel quemlibet de
Clerico aut de Junioribus, absque audientia Episcopi injuriam... inferre
præsumpserit. In Addit. 4. Ludovici Imp. cap. 61. Neque Presbyterum, neque Diaconum, aut Clericum, aut Juniorem Ecclesiæ.
Testamentum S. Remigii, apud Flodoardum : Subdiaconibus solidos duos, Lectoribus
solidos duos, Ostiariis et Junioribus solidos duos dari jubeo. Ubi
Lectoreset
Ostiariividentur superiori Ecclesiastico ordini accenseri, et a
Junioribusdistingui : quo tamen nomine
Lectoresintelligi arguit Concil. Vasense I. can. 1. ubi
Juniores Lectoresdicuntur. Generatim vero inferiores istius ordinis Clerici, ut Acolythi,
Juniores Clericiappellantur in Concil. Valentino sub Damaso PP. apud Gratianum de Consecrat. dist. 4. in Concilio Carthaginensi can. 36. in Conc. Epaonensi can. 15. Aurelian. V. can. 6. Turon. II. can. 12. Autisiod. can. 43. Vel
Inferiores Clerici, in Concilio Milevit. can. 22.
Juniores Ecclesiæ, in Concil. Paris. V. can. 5. in Capit. Caroli M. lib. 6. cap. 154.
Clerici Junioris ordinis, in Concil. Paris. V. can. 7.
Minores Clerici, quibus opponuntur
Majores, apud Gregor. Turon. lib. 5. cap. 49. Fortunatus lib. 2. Carm. 10 :
In medio Germanus adest Antistes honore,
Qui regit hinc Juvenes, subrigit inde senes.
In leg. 10. Cod. Theod. de Episcop. (16, 2.) Juvenes Clericis
junguntur, ut Ecclesiarum cœtus concursu populorum ingentium frequentetur,
Clericis ac Juvenibus præbeatur immunitas. Ubi juvenes infimi ordinis
Ecclesiastici fuere, quanquam haud bene constat, qui sic dicti fuerint. Paulo latius, ni
fallor, Adalbero Laudunensis in Carm. ad Robertum Regem :
... Fratrum Laudunicus ordo,
Flos Juvenum, fructusque senum te mente salutat.
In Concil. Arelat. V. can. 6. et in Conciliis Afric. Senioresdicuntur Episcopi et Sacerdotes, qui
Juniornuncupatur in Spicil. Fontanel. MS. pag. 232 :
Camerarius vel ejus Junior qui clavem portat cameræ,... nunquam deesse
debet.JunioribusClericis dabatur : vel reditus, qui in Ecclesiis
JunioribusClericis, et in minoribus constitutis ordinibus assignabatur. Ita Souchetus, a quo non dissentit Bosquetus. Vassorius vero longe probabilius
Junioratumputat esse quamlibet Ecclesiam, seu potius Ecclesiæ curam, quæ a personatu dependet :
Vicariatumvulgo dicimus ; quod exerte docet Charta Baldrici Episc. Noviomensis ann. 1103. ab eo allata pag. 797 :
Hæc altaria a personatu libera concessimus,... tali cum tenore, ut
Synodalia jura, sicut antea, Episcopo, vel ejus ministris solvant, et Presbyteri, qui
Junioratum ab Ecclesiæ Abbatissa susceperint, quotiens alter
alteri successerit, vel aliquo casu illos mutari oportuerit, ab Episcopo
sive Archidiacono curam suscipiant, etc. Charta Richerii Archiep. Senonensis in
Tabul. S. Martini de Campis : Junioratus autem Ecclesiæ, quem Presbyteratum
appellant, sicut hactenus integer permaneat. Tabularium Vindocinense Thuani Ch.
7 : Nosse debetis... Tetbaldum de Vindocino filium Letherii calumniam nobis
intulisse, super Junioratu Ecclesiæ de Navoil... dicendo scilicet, nec Robertum de
Marcilliaco socerum suum, a quo memoratam comparavimus Ecclesiam, Junioratum illum nobis
vendidisse. Ivo Carnotensis Epist. 286 : Super hæc dedimus Junioratum
Ecclesiæ de Pontegodonis, cum omnibus domibus nostris. Necrologium Ecclesiæ
Carnotensis 10. Kl. Jan. ubi de eodem Ivone Episcopo : Junioratus omnes hujus
Ecclesiæ et precarias in communes redegit usus, et eas in posterum personis distribui
tam suo quam Apostolico privilegio vetuit. Exstat in Adversariis Duchesnianis
apographum Chartæ Bartholomæi Archiepiscopi Turonensis, in quo hæc verba habentur :
Ea siquidem intentione S. Maximino ejusque Canonicis Jundragium Ecclesiæ S.
Stephani, quæ Cainone sita est, integrum et absolutum et in perpetuum sine ulla calumnia
obtinendum concessi. Ubi Exscriptor ait, in diplomatis dorso adscriptum,
Jundragium, hoc est adjunctio : nam quod Latini jungere dicunt, Galli dicunt
Joindre . Sed indubie legendum Junioragium, ut et in locis laudatis in voce Vindragium.
Jundragium, sicque legendum esse loco
Vindragium. Ut
Moindrea
Minor, ita olim
Juindre, a
Juniordictum ; unde
Jundragiumefformatum, ut vocabulum Gallicum
Juindrage, quod occurrit in Litteris ann. 1290. pro Andegavensibus, apud
Et que
en la terre n'eust point de Juindrage, ne chose qui la vaille, par fraude ne par
boidise.Junioragium, rursum patet ex voce Gallica
Joindrage, quamvis alio sensu intellecta, nimirum pro Præstatione, quæ pro facultate pascendi animalia juniora persolvitur. Charta ann. 1342. in Reg. 103. Chartoph. reg. ch. 316 :
Item
l'esmolument de tailler et appatronner les boisseaux et les mesures en la ville de
Beaufort... Item autres menues coustumes... Item les Joindrages des herbaiges des fros
de la parroisse de Beaufort dès la Mi-Aoust jusques à Noel. Juindrage vero ex
Lit. ann. 1290. supra laudatis intelligendum videtur de exactione, quæ a præcipuis
molendinariorum vel pistorum famulis, quos Junioresvocabant, percipiebatur. Vide mox Juniores.
Juniorum, qui
Juveigneursdicuntur et feodorum, qui a
Junioribuspossidentur, quæ
Juveigneries, vel
Juveigneuries, appellantur, seu
Junioratus. Sunt autem
Junioratusfeuda, quæ a junioribus fratribus possidentur, ratione quorum homagium præstare debent fratri primogenito. Quæ quidem
teneturadicitur in ea Consuetudine art. 330 :
Tenue du Juveigneur d'aisné en parage. Vel en parageet
ramage, de qua ita Charta ann. 1478. de Joanne Vice-Comite
de Quoitiven et de Truegnedac:
Confesse tenir et tient en ramage de nostre dite
Cour de Parlament toutes et chascunes les terres. Et infra : Et à cause
d'iceux il doit obéir à nostre dite Cour de Parlament, comme homme ramager et Juveigneur à l'aisné, etc. Atque is junioratus si in extraneam
manum transeat, tunc dicitur Tenue en Juveignerie sans parage, vel
Tenue en Juveigneurie simple, art. 331. et 342. Neque tamen primogenitus jus ullum habet superioritatis in juniores, neque venditiones seu laudimia, neque
rachetumaut
releviumab iis potest exigere ; sed dominus superior, art. 330. 341. Tenentur autem
Juniores, qui tenent ejusmodi feuda per
fratriagiuma primogenito, non modo homagium eidem præstare cujus forma describitur art. 334. 335. sed etiam domino superiori,
ligiumnempe, quale præstatur a primogenito : qui autem
Junioratum simplicemtenet, homagium præstat proximo domino, perinde ac superiori, art. 331.
Jovignorset
Joveignorage, iisdem notionibus, in Charta ann. 1275. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 1038 :
E ansement preneons nous les fruitz e les essues des terres az
Joveignors à noz homes, amprez le decès as Joveignors, de ceu que is tenoient en
Joveignorage de nos homes, quant les anfants as Joveignors estoient en non aage, jusques
à tant que is eussent vint ans accomplis e passez. Juigneurs ou puisnés, in
Charta Joan. ducis Brit. ann. 1442. ex Cod. reg. 8542. 3.In unoquoque molendinorum duo Juniores
tantum erunt : quod si aliqui plures Juniores, vel alias malas consuetudines in
molendinis imponere voluerit, et inde clamor ad Pares venerit, adjutores ei erunt qui
inde clamaverit, etc. Similis Charta Gallica pag. 280 : Adecertes en un
chacun des moulins deux Joennes seront tant seulement : que si aucuns plusieurs Joënnes,
ou autres mauvaises coustumes veut imposer és moulins, et de ce clameur vient aux Maire
et Pairs, etc. Tabular. S. Dionysii Novigenti : Junioratus autem sic ei
concessus est, ut Juniores in molendinis mitterent ; sed ab eis coram Priore vel
Monachis fidelitatis sacramentum acciperent. Quod si ipsi, vel Juniores eorum
committerent aliquando, de suo vel Juniorum suorum commisso coram Monachis
responderent.Bouquet, quando
Juniores, de quibus in ea agitur, Judicum locumtenentes, imo et judices, interpretatur tom. 1. Jur publ. Franc. pag. 196. Nostram vero sententiam aperte videntur probare sequentia. Charta ann. 867. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 514 :
Felix pecorario cum Sinitruda uxore sua, et Johannes, Lupulo,
Ursianulo, Fileperga, Ansula, Ursula filiis eorum, et Johannes Silla Junior
ejus. A voce Joindre, Gendre et Geyndre, eodem etiamnum significatu, effinxerunt. Stat. pro Pistor. in lib. 1. Statut. artif. Paris. fol. 2. r°. ex Cam. Comput. :
Et vendra (le nouveau talemalier) en la
maison au maistre des talemeliers, et les maistres varlés, que on appelle Joindres,
etc. Arest. parlam. Paris. ann. 1420. ibid. fol. 22. r° : Alter scilicet
eorum
(molendinariorum) plus et alius minus per se et ministros suos, Geyndres
vulgariter nominatos, et alios eorum servitores in dictis molendinis a nonnullis
civibus... exigebant. Ordinat. Caroli VI. ann. 1419. ibid. fol. 24. v° :
Item que tous musniers et leurs Gendres se paieront doresenavant de leurs
moultures et salaires en deniers contens. Vide Tract. Polit. de la Marretom. 2. lib. 5. tit. 12. cap. 3. pag. 188. et supra in Baccalarii 1. ubi hac donantur nomenclatura, qui
Junioreshic nuncupatur.
Joigne, Junior, juvenis, vulgo
Lequel Jenson encontra un homme nez de Couloigne sur le Rin,... qui avoit
grans cheveux, et li dist ces paroles ou semblables : Veez là un biau Joigne.
Genvre, eodem sensu, in Charta ann. 1261. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 981 :
Ensor qu'en tot il est accordé en cestes pez, que por les mesfez que ledit
Olivier de Cliçon, le vieill mon pere, avoet fet oudit comte, ge Olivier le Genvre audit
comte rendré 4000. liv. de Tournoes. Bestiar. Ms. :
Jumens prennent, qui poulains ont,
Quant Genvres et alaitant sont.
iūnior
- comp.of iuvenis.