lagan
Res fisci est ubicunque natat. Quod quidem adeo verum est, ut omni licet humanitati repugnaret, miserosque ac afflictos insuper durius attereret, in omnibus fere tamen regionibus jus istud receptum fuerit, quod nec Leges ipsæ subinde a Principibus latæ abolere potuerunt. Atque id quidem factum inde arbitror, ut, quod barbaræ nationes, quibusque nihil erat cum humanioribus moribus commercium, lucri causa induxerant, sibi etiam eorum exemplo licitum putarent religiosi et probi Principes :
scilicet legem deputantes, quod pagani per tyrannidem faciebant : ut ait
Simeon Dunelm. lib. 2. Hist. Dunelm. cap. 16. seu, ut loquitur Honorius IV. PP. apud
Odoricum Raynaldum ann. 1295. num. 30 : Dum opinantur forsitan licita, quæ ab illis
audiverant tam longis temporibus usurpata. Scribit Paulus Venetus lib. 3. cap.
33. in regno, nescio quo, Eli vocato,
si quando navis aliqua onerata præter
vectorum ejus intentionem ad illam provinciam appulerit, puta tempestate aut alia
necessitate id cogente, habitatores ejus rapere quidquid in navi inveniunt,
gubernatoribusque ejus dicere : Instituebatis ad aliam
divertere provinciam, cum mercibus vestris, sed Deus noster et fortuna vos ad nos
direxit ; et idcirco accipimus, quod Deus et fortuna nobis miserunt.
Ego quidem mundi Dominus, Lex
autem maris, subdens, velle se, ut controversia Lege Rhodia dirimeretur, ubi
Imperii Legibus contraria non esset. In quo quidem Antonini responso, per se obscuro,
enodando, insudarunt celebriores Jurisconsulti, Scriptoresque alii, atque in iis Alciatus
lib. 2. Disput. cap. 5. Samuel Petitus lib. 3. Miscell. cap. 11. Seldenus lib. 1. de Maris
dominio cap. 25. Isaacus Pontanus lib. 2. Discuss. Histor. cap. 15. Jo. Bapt. Burgus lib.
1. de Dominio maris Ligust. cap. 14. Claud. Salmasius de Modo usurarum cap. 5. etc. qui in
varias abiere sententias. Sed eorum potior videtur, qui Imperatorem dixisse volunt :
Licet mundi dominus sit, hanc tamen obtinere Legem maris, velleque se, ut
controversia per Legem Rhodiam dirimatur, ubi Imperii Legibus non adversaretur. Atque huic
explicationi non minime favet vox Lagan, quæ idem quod Laga, id est,
Lex, sonat, cujus jure naufragorum res ac bona in dominorum potestatem cedebant ; quæ quidem vox etiam cum
marisadjuncto interdum scribitur ; adeo ut quæ
Laga marisprimitus, postmodum nude
Lagadicta fuerit. In Charta enim Philippi Regis Franciæ, de qua mox, ita appellatur :
Quitamus et remittimus in perpetuum le
Lagan maris. Ex quo haud ægre emendari possunt Leges Henrici I. Regis Angl. cap.
10. ubi jura regia recensentur : Hæc sunt jura, quæ Rex Angliæ solus, et super
omnes homines habet in sua terra,... thesaurus inventus, naufragium, maris algarum,
violentus concubitus, etc. Nemo enim non videt, restituendum maris laganumpro
algarum, quod nihili est. Scio, Spelmannum aliud etymon voci
Laganarcessere, a Saxonico scilicet Lagan, jacere, ut
Laganidem valeat quod
ejectus.
Wreccumetiam appellatum suo loco ostendemus, in Lewellini, Gervasii filii Nortwalliæ Principis, Charta pro Abbatia Aberconweyensi ita esse dicitur :
Concessi etiam eisdem (Monachis) ut
uti et gaudere possint naufragio in omnibus terris suis et littoribus, meliori modo, quo
in terris meis utar : videlicet quæcunque bona seu res per submersionem, aut per
fractionem, seu per aliud infortunium ad terras suas, seu ad littora terris suis
conjuncta de mari evenerint, ipsa bona totaliter et integre sint ipsorum
Monachorum. Neque dumtaxat naves ipsæ fractæ et naufragium passæ, resque in iis
contentæ dominorum erant : sed et homines ipsi, qui in iis vehebantur : adeo ut et per vim
caperentur, et persoluto pretio a captivitate liberari cogerentur. secundum prisci juris rigorem tam
homines quam res, Regiæ ditioni mancipatos : hominesque ipsos, qui in navigiis istis
naufragis vehebantur, sub prætextu naufragiicaptivatos. Sed præ cæteris inhumanæ prorsus consuetudinis exemplum insigne in Haraldo, qui postea Angliæ Rex fuit, præbuit Guido Pontivi Comes, qui eumdem Haraldum in littoribus suis naufragium passum detinuit aliquandiu, rebus omnibus suis direptis,
pro ritu loci, pro more gentis insito, ut est apud Eadmerum lib. 1. Novor. Simeonem Dunelmensem, et Willelmum Malmesbur. lib. 2. de Gest. Angl. cujus hæc sunt :
Barbarum et effrænatum morem regionis esse, ut qui
evaserant in mari naufragium, in terra invenirent periculum. Eddius Stephanus in
Vita S. Wilfridi Episcopi Eboracens. cap. 13. de eodem Wilfrido, quem tempestas in
Australium Saxonum oras ejecerat : Gentiles autem cum ingenti exercitu venientes
navem arripere, prædam sibi pecuniæ dividere, captivos subjugatos deducere,
resistentesque gladio occidere, incunctanter proposuerunt. Et infra :
Dicentes superbi, sua esse omnia, quasi propria, quæ mare ad terras
projecit. Quibus consona sunt, quæ habent Gesta Guillelmi Nothi : Docuit
enim avaritiæ calliditas Galliarum quasdam nationes execrandam consuetudinem barbaram,
et longe ab omni æquitate Christiana alienam. Illaqueant potentes aut locupletes, trusos
in ergastula afficiunt contumeliis, tormentis. Sic varia miseria prope ad necem usque
contritos ejiciunt sæpissime venditos magno.Quod enim habet jus fiscus in aliena calamitate, ut de re tam
luctuosa compendium sectetur ? Quo ista referri possunt Euripidis in Helena, v.
456 :
Ναυαγὸς ἥκω, ξένος, ἀσύλητον γένος.
Priorum namque Imperatorum evanuit auctoritas, ut etiam earum rerum,
quæ in tempestate maris, levandæ navis ejiciuntur, non amittatur dominium : non enim eas
quis eo animo abjicit, quod habere nolit, sed quod periculum effugere possit. Et qui res
ipsas lucrandi animo abstulerit, furtum committit. Testatur tamen Paulinus
Epist. 37. pravum hunc sua adhuc et Theodosii M. ætate obtinuisse morem, quod Publicanorum
fiscalium, atque adeo ipsorum Præfectorum avaritiæ ac prædationibus plerique attribuunt,
qui jus a vicinis
Qui bona naufragium patienti, sive ruinam,
Tollit, vel reperit, ubicunque sit, nisi reddat,
Est reus æternæ pœnæ : præcepta, statuta,
Nec consuetudo terræ, nec Principis illum
Excusat : deponatur, si Clericus hic est.
Naufragiorum quæ curiæ debentur, mentio agatur, id de iis intelligendum, quæ a nemine repetuntur. Idem Imperator in Charta ann. 1237. pro Viennensibus Austriæ apud Lambecium lib. 2. Comment. de Biblioth. Cæsar. pag. 81 :
Quandocumque aliquis Viennensium civium naufragium incurrerit, res suas,
quas ab impetu torrentis manus hominis asportavit, libere possit repetere et habere a
quolibet detentore, cum indignum penitus censeamus immisericorditer reliquias naufragii
detineri per hominem, quibus rapacis fluminis unda pepercit.maris lege, in Ricardi Regis Angliæ navigia naufragium passa, et ad Cypri insulæ littora, tempestatis ac procellarum vi ejecta, manus violentas injecisse plerique arbitrantur. Quæ quidem sententia eo verosimilior videtur, quod ex Niceta in Andronico lib. 2. n. 5. docemur, in omnibus Orientalis Imperii provinciis usurpatam, eumdemque Andronicum Comnenum Tyrannum ejusmodi deprædationes inhibere conatum fuisse, gravissimis propositis pœnis in eos, qui naufragorum bona diriperent.
Præterea quidquid evadebat ex naufragiis, totum sibi fiscus vindicabat
patriæ, passosque naufragium miserabilius violentia Principis spoliabat, quam
rapina. Verum Concilii Nannetensis Patrum suasionibus pravo huic juri renuntiavit
Comes, quod postmodum ab Honorio II. PP. firmatum tradidit Hildebertus Epist. 67.Laganum marisprorsus se dimittere profitetur, quemadmodum dimiserat Flandrensis Comes tum fato functus. Altera est Willelmi Archiepiscopi Remensis, qua prædictam Regis Philippi et Comitum ac Baronum cessionem confirmat, et anathema decernit in eos, qui hanc
detestabilem consuetudinem(sic
Laganumappellat) in posterum reducere conarentur :
Ad hoc dominum ac nepotem nostrum carissimum Philippum Francorum Regem
cum cæteris, quos prænominavimus, Baronibus efficaciter induximus, quod ipse dominus Rex
illud Langan ex toto quittavit, et libere in perpetuum remisit, sicut scripto ipsius
patet authentico : similiter et omnes prænominati Barones pro salute animarum idem Lagan
quittaverunt. Charta Rainaldi Comitis Bononiæ et Idæ conjugis ann. 1206 ex
Tabulario Regio : In perpetuum quitos clamavimus a Lagano maris burgenses S.
Audomari. et eorum res, quæ in terram nostram de Bolonesio et in terram nostram de Merc
venient ad Laganum.Laganumabrogarunt in terris suis supradicti Principes, id intelligendum de prava illa, quam descripsimus, consuetudine, qua et homines naufragi, et res naufragio ad littus ejectæ, licet repetitæ, eorum erant : non vero de iis quæ a nemine repeterentur. Proinde ita capienda Charta Florentii Abbatis S. Judoci et Willelmi Comitis Pontivi ann. 1203. in Tabul. ejusdem Monasterii S. Judoci :
Sciendum quoque, quod si Laganum evenerit in Comitatu B. Judoci, et homines de
tenemento ejusdem Sancti fuerint accusati apud Comitem de Lagano, Abbas S. Judoci debet
eos submonitos in Curiam suam vocare, præsente Comite, vel ejus Serviente, et ibidem, si
potuerit, pacem facere. Quod si querela ad voluntatem et arbitrium Comitis non potuerit
ibi terminari, Abbas S. Judoci accusatos super usurpatione Lagani usque Monsterolum
debet conducere, et non alibi, et ibi querela eorum judicio ejusdem villæ debet
terminari.Laganinomen longe post hæc tempora haud omnino extinctum docent Computa domaniorum Comitatuum Pontivi et Bononiæ annorum 1369. 1405. 1465. et 1474. in quibus fit recepta
des Lagans, des grans et petits Lagans, et
des gros Lagans: ubi grandiora
Laganaesse dicuntur, quæ 60. solidorum pretium excedunt. Sed ex ipso contextu satis apparet, has voces sumi tantum pro
ejectibus maris, iisque rebus, ad littus a mari remissis, quæ nullius domini sunt, et a nemine repetuntur. In Computo ann. 1369. habentur
les Lagans venus par marée à Thormont; id est, res, quas adversus maris æstus ad littus invehit.
Quæ si in mari longius a littore inveniantur, ita quod constare non possit,
ad quam terram vel regionem essent applicandæ, tunc quicquid ita inventum fuerit, erit
inventoris, eo quod in nullius bonis esse dicantur, et dicitur a nautis Lagan, et quod
ideo occupanti conceditur, quia non est aliquis, qui inde privilegium habere possit, Rex
non magis quam privata persona, propter incertum rei eventum. Ex quo quidem jus
naufragii triplex esse dixerunt : primum innatans, seu
fluitans, Angli
Flotson, vocant ; alterum, quod
ejectitium, sive quod a mari fluctibusque in terram ejicitur, iisdem Anglis
Jetson; tertium denique, quod
submersumdicunt, sive quod in fundo maris inventum est, quod
Lagoniidem Angli appellant, a Saxonico, ut aiunt, sive Germanico
Liggen, vel
Leggen, non vero a ligando, ut voluit Cookius. At cum ex antedictis satis appareat,
Laganumacceptum pro quovis naufragii jure ; id est, tum pro rebus in mari deperditis, e mari ejectis adhuc fluctuantibus, tum pro iis, quæ ad littora ab æstu invehuntur : dicendum est, complexum esse id genus naufragii, de quo Bracton. quomodo
wreccumusurpant Statuta Alexandri II. Regis Scotiæ cap. 25. Consuetudo Normanniæ 1. part. sect. 2. cap. 5. Bretius lib. 4. de Regis supr. dom. cap. 4. ubi etiam
Laganimeminit, et alii.
Antiquam, ait ille, inhumanam circa naufragos consuetudinem in ipsis
regni sui initiis eximia pietate correxit : atque ejusmodi hominibus ab
æquoreo discrimine liberatis humanitatis officium exhiberi præcipiens, graves in eos
pœnas sanxit, qui forte illis in aliquo molesti esse, vel de rebus eorum quippiam
usurpare præsumerent. Cui simile aliud exaratum est ab Ricardo I. filio, cum
iter Hierosolymitanum est aggressus, Messanæ in Sicilia anno 1190. ut habent Rogerus
Hovedenus et Bromptonus ; quod firmatum est alio Henrici III. Statuto dato Merewelli anno
regni 28. quod descriptum legitur in Regesto Constabulariæ Burdegal. fol. 195. non modo
pro naufragiis, quæ ad Angliæ, sed etiam Aquitaniæ et Pictavorum littora acciderent : in
quibus quidem Regum Angliæ Statutis jus istud Wreccinomine donatur. Neque tamen ita abolitum, ut non aliquatenus revixerit in Aquitaniæ locis maritimis. Testatur quippe Jacobus Billius lib. 1. Observ. Sacrar. cap. 6. sua ætate in Insulis Rupellæ vicinis omnibus oris illis maritimis viguisse crudelissimam illam Consuetudinem, ut si gravior quædam tempestas navem aliquam multis ante detrimentis affectam, magnaque ex parte fractam in littus ejecisset, tantum abest, ut ii, ad quos delata erat, ejusmodi calamitate commoverentur, ut eos ipsos, quod miseri essent, hostium loco et numero haberent, atque id omne, quod fluctuum rabies ipsis reliqui fecerat, confestim deriperent : imo ne ab ipsorum quidem corporibus, si sua tueri ac retinere conati essent, manus interdum abstinerent. Certe fatendum, non humane modo in hisce occasionibus sese etiamnum gerere provinciarum maritimarum præfectos.
Nos, qui rex catholicus sumus, sortem hujusmodi naturali et divino jure, sedisque
Apostolicæ decreto damnatam, velut crudelem et injustam execramur, pollicemurque quod
res et bona, cujuscumque ponderis vel valoris existant, earum personarum quæ maris
naufragio periclitabuntur, nunquam per nos aut officiales nostros, velut nostras aut
juris nostri petemus aut requiremus ; sed illas absque diminutione per eos, quorum ante
naufragium fuerunt, aut eorum propinquiores demonstratione evidenti propinquitatem
probantes et in usus convertendas beneplacitos, decer nimus colligendas. Contrariæ
consuetudini aut juri, vel potius corruptelæ pro nobis et successoribus nostris
renuntiantes ; nisi forte nullus bonorum hujusmodi extaret justus hæres et successor,
quoniam in casu illo bona ex naufragio habita nostræ potestati volumus
subjacere. Huic præiverat Barnimus dux Pomeraniæ Charta ann. 1274. inter Notas ad
Orig. Pomeran. pag. 331 : Notum esse volumus... quod nos omnes velificatores, cum
omnibus rebus ipsorum, ita si naufragium passi fuerint, quod absit, ubicumque circa
partes dominii terræ nostræ continget, recepimus in nostram protectionem et defensionem,
volentes omnibus modis ipsos cum universis bonis et rebus ipsorum esse liberos et
securos, nec ab aliquo advocatorum vel ministerialium nostrorum ullatenus indebite
gravari vel molestari. Vide Laganum.Langanmentionem adhuc fieri in Historia Ecclesiastica Abbavillensi lib. 1. pag. 469. et apud nostrates olim usurpatum vocabulum pro eo, quod late patet et excurrit, ut sunt res, quæ in mari fluctuant, nullos intra fines coercitæ. Philippus
Mouskesin Theodorico :
Si fist de son tresor Lagan.
Et in Philippo Augusto :
Li Rois vot traire par Lagan,
Vers la Rocielle au Roi Jean.
Inter bona Ecclesiæ Trajectensis apud W. Hedam pag. 246. 1. Edit. recensetur
decima navium, quæ illuc procellarum impetu feruntur, ac inventionis. Vide
Jacobum Godofredum in Tract. de Imperio, deque Jure naufragii colligendi, et Thesim in
Academia Cantabrigiensi agitatam hoc tit. editam Londini ann. 1657 : Naufragia
publicanorum esse, nec jus, nec rationem permittere.Laganpræterea, idem quod Abundantia, copia, multitudo. Chron. Franc. ad ann. 1287. apud D.
Le Beuftom. 1. Dissert. pag. clij :
Cele année furent vin bon,
Et blé si fu à grant Lagan,
Pour quatre sols avoit l'ere tel
Qui fist bon pain en grant ostel.
Phil. Mouskes:
I ot ocis à grant Lagan,
Dont la terre fu pis en l'an.
Hinc Faire Laganex eodem Philippo