lagedayum
Lawday. Charta Almerici de Lucy, apud W. Thorn. ann. 1280. § 12 :
Una cum
omnibus sectis Lagedayorum, quæ Prior de Ledes, et omnes alii eorum tenentes debuerunt
ad Laghedaya mea de Newenton per tenementa, quæ de ipsis tenent in hundredis
prædictis. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 279 : Sunt quieti de secta
illius hundredi,.... excepto, quod villani sui ter in anno venient ad la laghday
ad præsentandum Placita Coronæ sine occasione.