laqueatae
Laset
Lassets, vocant : perperam enim
Lacetsquidam scribunt. Regula Templariorum cap. 29 :
De rostris et Laqueis, manifestum est esse gentile : et cum
abominabile hoc agnoscatur, prohibemus... ut aliquis ea non habeat. Bromptonus
ann. 1188 : Ibi statutum fuit in Anglorum gente, ne quis escarleto, sabelino,
vario, vel griseo, aut vestimentis Laqueatis... uteretur. Gervasius Dorobern.
eodem anno : Et quod nullus habeat pannos decisos et Laceatos. Male
laceratoshabet Neubrigensis Picardi lib. 3. cap. 23. extremo. Regula Fratrum Hospitalis S. Juliani in Anglia :
Habeant tunicam et supertunicam de russeto, cum
capucio de eadem secta : ita quod manubria tunicæ sint clausa usque ad manum, non
nodulis vel filo ad modum secularium Laqueata. Liber Niger Capituli
Parisiensis : Statutum fuit in Capitulo generali ann. 1325. in crastino festi Nat.
S. Joan. B. quod aliquis de Ecclesia Paris. non deferret sotulares consutitios, seu ad
Laqueos, aut caligas alterius coloris quam nigri.
d'AthisMS. :
Ou tel semblant, promesse ou don,
Ou manche, ou las, ou confanon.