lavina
Lubina.
Labina, eo quod
ambulantibus lapsum inferat, dicta per derivationem a labe. Glossæ ejusd :
Cæterum amat Deus hominem, ut artifex fabricam ; sed odit mala opera, quibus
fabrica vergit in lapsum, et cogitur in Lavinam. Infra : Sicuti aliquem
securis incessibus gradientem repentino casu, aut marmoris lævitas, aut Lavina
pavimenti, subversa pedum tutela, contorsit, etc. Paulus Warnefrid. de Gestis
Longob. lib. 3. cap. 23 : Eo tempore fuit aquæ diluvium in finibus Venetiarum,...
factæ sunt Lavinæ possessionum seu villarum, hominumque pariter
et animantium magnus interitus. Hinc Labina, pro paludoso loco.
Terra labilis, dicitur in Glossis MSS. ad Disticha Magistri Cornuti. Joanni de Janua, est
Jamque diversi ligei nostri, juxta prædictum Hospitale tempore
hiemali et noctanter transeuntes, si ipsi ibidem hospitalitatem non haberent, in aquis,
Labinis, et mariscis sæpissime periclitarentur. Rhæti etiamnum hanc vocem
retinent : conglomeratas enim nivium moles de summis Alpibus decidentes, Lowin, id est,
Lavinasvocant, uti observatum a Stumpfio et Simlero.
Lowina, in chart. ann. 1302. apud Kopp. Histor. Fœder. Helvet. pag. 54 :
Horridam et execrabilem cladem Lowinarum. Vide
ibid. pag. 55. et 56.Lavineseu
Ravine, Occitanis
Labassi, qua aquarum ex nivibus confectarum, et ex montibus in agros excurrentium copiam denotamus.
Savinam: unde
Saumamemendare facile est.