lazari
Ladres: sic dicti, quod eorum domus seu Ecclesia extra muros Hierosolymitanæ civitatis sita,
sancto Lazarodicata esset. De hac mentio fit in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 397. et 399. Charta Ludov. Regis, ex Tabul. S. Cornelii Compendiensis :
De infirmis qui et leprosi, vulgo autem Lazarii nominantur. Charta ann.
1146. in Miscellan. Labbei tom. 2. pag. 610 : Concedo Lazaris de Belloloco decimam
molendini, etc. Statuta Hospitalis S. Juliani in Anglia : Lazaros
congregavit, ad eorumque sustentationem, etc. Laurentius Leodiensis in Episcopis
Virdunensibus : Ut enim taceam quantos Lazaros cæteris abhorrendos cum sua conjuge,
officio Deo vere officioso, domi abluerit, cooperuerit, et foverit, etc. Adde
idem Monasticum Anglican. pag. 376. et Thwroczium in Hist. Hungar. pag. 33.
Livua cum Stephano genetrix : sed avunculus illum
Compulit Engenius Præsul ad hospitium.
Lazarus hoc mendicus habet sub mœnibus urbis,
Qua via Complutum cursibus apta patent.