lazur
Lapis Lazuli. Matth. Silvaticus :
Lapis Lazuli
Latinis, Arabibus, Hager Alzenar sive Alzanar. Ubi Hagerlapidem sonat. Alibi :
Lauzud, Arab. Azurinum, lapis Lazuli. Mox : Lazud, i. lapis
Lazuri. Alii aiunt zulArabibus
cæruleumsonare. Palladius de Architectura :
Colorum... medii, rubeus, viridis, croceus, purpureus, prasinus,
Lazur, indicus. Frotharius Episcop. Tull. Epist. 20 : Peto ut nobis
mittas ad decorandos parietes colores diversos,.... videlicet auri pigmentum, folium
Indicum, minium, Lazur atque prasinum. Chronicon Constantiense :
Venetiarum namque Episcopus modium plenum Graici coloris, qui Lazurius dicitur,
etc. Sericum Lazurium, apud Krantzium in Metrop. cap. 8. Hic arma detulit auri et Lazuri distincta pyraminibus in umbonis... scuto
aureo junctis. Agitur de Liederico egregio Militeinitio regni Caroli Mag. unde quæ hic dicuntur de insignibus ejus gentilitiis præ nimia antiquitate merito sunt suspecta ; hujuscemodi enim virorum nobilium et familiarum insignia ante annum 1000. non agnoscunt doctiores critici.
Suppeditat quoque mons alius in hac
provincia Lazulum, de quo fit azurum optimum. Adde cap. 64. Annonymus de Καὶ ὁ ναὸς ἔναι μὲ τρούλλην
ἔναι, καὶ ζωγραφισμένη μετο λαζούρη.Lazulum Acconensenon semel commendat Octavianus
de S. Gelaisin Viridario honoris :
D'azur d'acre grand bardes azurées.
Alibi :
Chevaulx houssez de veloux de drap d'or,
Bardez d'acier d'azur d'acre et pointure.
De Lazulo consule quæ habent Leonardus Fuchsius lib. 1. Paradoxor. medicin. cap.
12. Philander ad Vitruvium lib. 7. cap. 11. et Salmasius ad Solinum pag. 1153. Vide
præterea Meursium in