leyson
de Lerbecke, in Chron. Comitum Schawenburg. pag. 35 :
Eodem tempore Benedictus XI. Papa, Ordinis Prædicatorum, consecratur, et secta
quædam fatuorum, dicti Fratres Leyson fuerunt. Unde versus :
Anno milleno trecenteno quoque deno
Secta fuit ficta Leyson fratrum maledicta.
Sic dicti ii forte, quod crebrius Kyrie eleisoninclamarent.