lithostrotum
lĭthostrōtum, ī, n. (λιθόστρωτον), pavé en mosaïque : Varro R. 3, 2, 4 ; Plin. 36, 184.
Lithostrotos dicitur varietas pavimenti vel
variatio colorum in pavimento, vel congeries lapidum diversorum colorum, vel pavimentum,
vel quodcunque aliud opus, dummodo sit ex lapidibus diversorum colorum. Addit
Joannes de Janua : taxillishabetur
tessellis.
Cum enim villam haberes operi tectorio, et intestino, ac pavimentis
nobilibus. Lithostrotis spectandam, etc. Ita quidem Latini. Vide Philandrum ad
Vitruvium lib. 4. cap. 6. Postea vox usurpata pro quovis pavimento. Hist. Translat. S.
Severini Noric. Episc. num. 22 : Lampas de candelabro in Lithostroto concidens
extincta est. Denique pro via lapidibus strata usurpatur in Capitul. Caroli M.
lib. 5. cap. 201. Si
quis viam publicam, aut Lithostrotum, vel viam communem alicui clauserit contra legem,
etc.
Litostratum, sicque apud veteres legi ait. Gloss. :
Via æqualisdicitur in Leg. Bajuv. tit. 9. cap. 13.
Ad latera
vero ipsius Basilicæ Monasteria parva subjunxit, quæ omnia novis tessellis auratis,
simulque promisquis aliis calci infixis mirabiliter apparent, super capitaque omnium
columnarum ipsius Maximiani nomen sculptum est. Monasterio vero parte virorum sex
literas Lithostratas invenietis ; ignorantes ad errorem perducuntur, nam scientes ibidem
esse scripta, MV. SI. VA. esse intelligunt. Vide Musivum opus.