locellum
Propterea donamus et
donatum in perpetuum esse volumus ad jam nominato monasterio sancti illius, vel ad
Abbate illo ipsum locum ubi ipse monasterius est constructus, cum omnibus adjacentiis et
appendiciis suis, et Locella seu colonicis in villas illas in pago illo.
Epistola ann. 804. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 57 : Caritatis tuæ
injungo, ut Andecavis civitate accidere facias, et illa epistola quem (sic)
de Locella mea nuncupantes Odane cum appenditio suo, cui vocabulum est ad
Illotilio-Leobodo, quem ego ad casa S. Salvatoris confirmavi. Præceptum Caroli
Imp. ibid. col. 60 : In loca nuncupantes Stivale sive Caucina, et in Turicas et in
Villa-nova, et intra tota illa Locella manentes xix. una cum terris, domibus,
ædificiis, etc. Concordia Bethtæ cum Monasterio S. Vincentii Cenoman. apud
Baluzium tom. 3. Miscell. pag. 168 : Dum cognitum est quod Bethta Deo sacrata
portione aliqua in Locella nuncupantia Soliaco, Mansione, etc. Chron. Fontanell.
tom. 3. Spicileg. Acher. pag. 204 : Anno quinto regnante Dagoberto juniore Rege
quidam Presbyter nomine Leutbertus, vir valde dives, contradidit eidem venerabili Patri
prædium, quod vocatur Bodardi villa... necnon et Locella alia, id est, Taunaco,
Luneraco, etc. Adde Marculfum lib. 1. formula 30.