lorra
Quod in tota
riparia piscationem habeant cum rete, Lorra et artificiis, seu ingeniis piscatoriis
quibuscunque. Ita in alia anni 1235. In Charta vero vernacula Theobaldi Regis
Navarræ, qua firmatur prædicta Charta : Retiennent encore la pescherie de la
rivière à Loerre, et à tous engins, tant comme l'Abbé sera en la ville. Ubi
Roverius Loerre, idem esse censet, quod in aucupio
Leurre: hacque voce intelligi piscationem quæ fit per inescationem piscium per offas soporiferas et medicatas, quam etiamnum hodie Armoricis
Livréedici auctor est. Vide Loyrum.