Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

macellare

MACELLARE
, Papiæ : Occidere, inde macellum locus, et macellarii homines. Vocabul. utriusque juris : Macellare est mactare vel trucidare. Inde dicuntur macellarii qui pecora vel quadrupedia mactant. Statuta Arelat. MSS. art. 42 : Et idem statuimus in eo qui vendidit Christianis carnes interfectas vel Macellatas a Judæis. Idem occurrit in Statutis Avenion. MSS. Rolandinus Patav. de factis in marchia Tarvis. lib. 8. cap. 285 : Sarraceni autem locum defendentes sagittis, et ipsi sagittis et lanceis sunt occisi, et ut bruta animalia Macellati. Hinc emendandum Chron. Siciliæ ad ann. 1316. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 79. ubi macerandum pro macellandum legitur.
MACELLARE
, In macello venum exponere. Charta ann. 1307. in Reg. 42. Chartoph. reg. ch. 4 : Verumptamen ad Macellandum et vendendum tales carnes vobis dicto Petro et aliis macellariis concedimus, etc. Vide infra Macellum facere.
MACELLARE
, Exenterare, purgare ; quo sensu Habiller dicimus. Charta ann. 1336. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 103. r° : Debet major prædictæ villæ domino utili dictæ villæ imperpetuum omni anno in crastino festi nativitatis Domini unum porcum totum Macellatum, visceribus vacuatum et paratum ad quoquendum.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list