magdalium
Magdaliones enim hodieque
vocant teretes cylindros, in quos composita emplastra redigere solent. Migdalenim et
Migdol, turris, quæ est plerumque figuræ cylindricæ.
Cætera vino optimo madefacta simul in mortario
colliges, ex quibus trochisci vel Magdaliæ fient. Alexander Iatrosoph. lib. 1.
Passion. : Iterum cum vino teres, et Magdalia facies. Perperam edit.
Mandasia, apud Plinium Medic. lib. 1. cap. 6.
Ἀννάδες, αἱ ἀπὸ μαγδαλιᾶς . V. Tzetzem chil. 13. cap.
476.Et ex eo formantur pillulæ vel Magdaleones parvuli,
etc.Magdaleon d'entract, apud Rabelais. lib. 1. cap. 11. Vide ibi notam D.
Duchat.
Magdalium. Avitus Viennensis Episc. Epist. 78 :
Præterea Magdaliola illa, quæ promisistis, posco, ut cum observationis breviculo
dirigi jubeatis. Solent quippe seplasiarii ejusmodi vasculis breves indiculos
affigere, qui, qua observatione singulis uti oporteat, indicant.