manicularia
Cum alba, amicta, stola, fanone, spatulariis, et Maniculariis, apparitis de
quodam panno diasperato de Laret, etc. Occurrunt eadem verba paulo infra. Ita
autem appellantur manicæejusdem speciei panni, ex qua confecta sunt vestimenta Sacerdotum vel Diaconorum, quæ
Albiscirca manus aptantur : quod etiamnum observare est in aliquot Ecclesiis, præsertim Cathedralibus, ubi in sacrariis servantur vestes Ecclesiasticæ.