mansus
mansus, a, um.
- Part., from 2. mando.—
- II Part., from maneo.
mānsus, a, um, part. de mando 2 et de maneo.
villa aut
locus familiæ : Sirmondo, fundus cum certo agri modo ; Bignonio,
villula coloni unius habitationi propria : Alvarotto, Zasio, et Italis
quibusdam Scriptoribus, quantitas terræ, quæ sufficit duobus bobus in anno ad laborandum : denique
Papiæ, mansus dictus a manendo, quod integrum sit duodecim jugeribus. Ex
quibus conficitur, revera mansum fuisse certam agri portionem, quæ et coleretur, et in qua
coloni ædes esset. mansusidem videtur quod
colonia, vel
curia, ita ut pro ratione provinciarum nomenclatura sæpe diversa fuerit. Certe vox
mansusnostris familiaris fuit, quam in
MeixBurgundiones,
Mois, Normanni, Arverni et Provinciales in
Masefferebant. Ita in Consuetudine Arverniæ cap. 28. art. 5. pascua dicuntur terminari per villas,
mansos, et tenementa :
Pasturages se terminent par
villages Mas et tenemens : ita ut aliud sit villa, aliud
mansus, aliud
tenementum. Adamus Bremensis cap. 54 :
Vir iste pauperibus ortus
natalibus, primo, ut aiunt, septem Mansis, totidemque manentibus, ex hæreditate parentum
fuit contentus.Mansumidem esse quod
curiaaliis dicitur, indicat Speculum Saxonicum lib. 2. art. 54. § 2 :
Nemini licet segregatim pecora
pascere, ut per id communi pastori pretium minuatur, nisi tres Mansos habeat sub titulo
proprietatis aut feudalis. Ad oram scriptum : Nisi tres curias aut plures
habeat, aut feudum in eadem villa. Et § 3 : Ubi pretium pastori solvitur
de Mansis seu curiis, etc.
Hove.
Prope vicum seu Mansum cui nomen Comodoliacus. Qui quidem Mansus illis
temporibus adeo erat parvus, quod in ipso vico seu Manso tria tantum hospitia cum sua
quæque familia habebantur. Ubi aperte Mansusidem sonat atque
colonia, seu villula.
Mansusaliquando idem quod Villa, complurium nempe in agris mansionum vel ædium collectio,
Village, hameau. Charta ann. 1308. in Reg. 40. Chartoph. reg. ch. 57 :
In
villa seu Manso de Sauvac, continente quindecim focos paleos seu palea
coopertos.Dedimus... in loco Huvi vocato Mansam unam, et
in loco Theole Mansam unam... et quidquid ad easdem hobas et Mansas jure legitimeque
pertinere videtur. Ita etSex Mansas cum suis
pertinentiis in loco et finibus, etc. Et mox : Quæ prima Mansa regitur
per, etc. Antiq. Fuldenses lib. 1. cap. 93 : Duas mansas cum ædificiis
suis. Adde Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 17. 36. 146. 215. 244. tom. 3. pag.
117. Vita S. Egwini Episc. Wigorn. apud Godwinum de Præsul. Angl. Bolland. tom. 1. pag.
712. 713.Centum Mansos propriæ
hæreditatis concessit. Synodus Aquisgran. cap. 122 : In locis vero, ubi
majores sunt facultates Ecclesiæ, verbi gratia tria, aut quatuor, aut certe octo et eo
amplius millia Mansi, etc.
Brusselde Usu feud. tom. 1. pag. 74 :
Quot decem Mansos in beneficio possideant, tot
brunias cum duobus scutariis singulas marcas accipiant.Sui juris in Amblania cespitem, qui in
duodecim Mansos extendebatur. Adde Vitam Godefridi Comitis Campebergensis cap.
54. Baldricum in Chr. Camerac. lib. 3. cap. 49. Jo. Columbum in Episcop. Vivariensib. lib.
1. n. 48. et seqq. etc.is, in Charta ann. 974. Append. Marcæ Hispan. col. 904 :
Donamus in
ejus adjacentiis terram eremam.... simul cum... pratis et pascuis, Mansibus et vallibus,
etc.Dedit itaque prædicto
monasterio... tres Mansus cum curtibus suis et piscationibus, in Cunenheim v. Mansus
cum curte dominica.Homagium ei et subjectionem fecit, et in beneficio 4.
millia Mansuum in superioribus partibus Bavariæ suscepit. Metellus in
Quirinalibus :
Fundatores scriptas tribuere loco res,
Centum minus quæ tunc erant et quater undecimo
Infra Millenos Mansus serie duodenos.
Et mox :
Nihil remansit ex eis, conditus in quibus est,
Bis nisi septeni Mansus, deciesque deceni.
Idem Urspergensis in eodem Lothario : Cujus curiæ mille et centum Mansus
sunt uno vallo comprehensi. Adde Acta S. Foranani Abbat. n. 9.Ut Episcopi, Abbates,
et Abbatissæ... breves de honoribus suis, quanta Mansa quisque haberet... deferre
curaret. Capitula Caroli Calvi tit. 31. cap. 30 : Qui Mansa deservire non
possunt. Concilium Tricassinum ann. 878. cap. 2 : Mansa, cortes, villas,
etc.
Apud Furnes Mansum unum Drusloni, apud Eches in Mempisco septem
Mansa terræ, apud Wideschat 28. Mansa terræ.Mansus, in Bulla Benedicti VIII. PP. ann. 1017. Append. ad Marcam Hisp. col. 1001 :
Et in S. Sylvestri eremos, et cum decima de ipso Manso, cum
terras et vineas, et cum ipso Maso. Et in Deredeldos Maso cum terras et vineas,
etc. Vide in Massa 5.bunnariis, adeo ut
jugerumet
bunnariumidem fuerint. Mansorum vero non modo fines ac limites vulgo describuntur in veteribus tabulis ; sed etiam agri modus, id est, quot terræ jugera, perticas, aut virgas contineat. Charta Frederici Episcopi Hamaburgensis :
Mansi vero mentione, ne discordia in posterum in populo haberetur,
quæ mansio in longitudine septingentas et viginti, in latitudine vero triginta habet
regales virgas, cum rivulis terram interfluentibus, etc. Acta Murensis
Monasterii pag. 45 : Cum autem debent arare, cum virga metitur eis, qua et Mansi
solent metiri. Vetus Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 143 : Ipse
Mansus habet terminationes... et habet in longo perticas agripennales 16. et pedes 3. et
in lato perticas 5. infra istas terminationes vel perticationes. Infra :
Ipse Mansus... habet in longo perticas agripennales 19. in ambis vero frontibus
et in medio perticas 8. et pedes 9. etc. Adde pag. 155. 156. Ibi quoque juxta de silva nostra dominica tantum
delegamus ad complantandum, et hospitandum cultores, ut fiant inter prænominatam
curtem, et illam saltem (leg. saltus) extirpationem 300. Mansi terræ
integri... In supra autem dicto Maritimo donavimus Domino et S. Mariæ septem Mansos
terræ, etc.Invenerunt bubulcum quemdam, qui conjungebat boves, et ad Mansum, id est
terram xij. jugerum arandum mandat. Interdum denotat insignem terræ quantitatem,
quæ et agros et silvas et aquas comprehendit. Charta ann. 1231. apud Grupen. in Orig.
Pyrmont. cap. 5. pag. 82 : Mansos duos in præfata villa sitos, qui vocantur
Vrighose, abbati in Aucelungesborne, cum omni utilitate, tam in agris, quam in
silvis,... aquis et piscationibus pro novem marcis vendiderunt.
Mais, eodem sensu, in Charta Rob. ducis Burgund. ann. 1288. ex Chartul. eccl. Lingon. fol. 22. r° :
Exceptez trois Mais ou en tout tant que mes sires Jehan Darc
y ha, et ung Mais que mes sires Odes de Savigney hi ha, ès quels Mais, etc.integridicuntur in Capit. Caroli M. lib. 1. cap. 83. et in Chronico Fontanellensi cap. 15. alii vero non omnino
integri.
De ecclesia illius Presbyteri
vestri tulerunt dimidium Mansum, et dimidiam decimam. Chronicon Besuense pag.
548 : Quidquid etiam super tria Mansa et dimidium in ipsa villa inventum
est. Charta Ragenfredi Episc. Carnotensis ann. 954 : In pago quoque
Carnotensi dedimus Ecclesiam, quæ dicitur Immonis villa, cum 9. Mansis et dimidio.
Obtulit et ipse ad eumdem locum in Scagen sex mansos, in
Haregon undecim mansos, et quartam partem Mansus, in Wimnen Mansus et
dimidium. Quod ibid. pluries occurrit.Curtim unam... cum sexta decima parte unius mansi terræ, quam appellant
Erbe.Alodum nostrum condonamus.... habentem plus minus Mansellos. 44.
Calciacum cum
integritate Ecclesiæ et dominatus S. Ansberti ac Mansellos. Adde Codicem MS.
Irminonis Abb. Sangerm. Provinciales Masetdicunt.
Mansella in
Mariaco,... Mansella, quæ Hildeburgis dedit in Monasteriolum medium. Ibidem :
Mansella in Fontaniliis quæ cum Wenilone Metropolitano Episcopo permutaverunt,
etc.
In eodem pago, in loco qui dicitur Vulpilionis
Mansellum absum unum cum terrulis et silvolis ad eum aspicientibus. Formulæ
vett. Andegav.Ergo transcrivimus tibi Mansello nostro illo super terraturio vir inluster
illo, etc. Tabularium S. Remigii Remensis : Denique si fuerit aliquis
ingenuus, qui propter paupertatem mansum, vel partem quamlibet mansi tenere non
possit, debet hoc probare a septem suis patribus. Cum vero probatum hoc habuerit,
facit suo seniori tempore messis dies 3. cum præbenda sibi data : sin autem, dabit
propter hoc denarium et dimidium.
Mansorum, pro ratione possessorum et colonorum, species variæ recensentur, alii enim dicuntur
Dominici, Regales, Capitales, alii
Ecclesiastici, alii
ingenuiles, alii
serviles, tributales, letales,
manoperarii, alii denique exercitales.
Hobæ regales.
Et in villa, quæ vocatur Montericus, Mansum ingenuilem,
quem tenet Nodalbertus cum hæredibus suis, etc. Occurrit ibi pluries in Tabul.
ejusdem Monast. f. 9. Hincmarus Remensis tom. 1. pag. 716 : Quot Mansos habeat in
sua Parochia ingenuiles aut serviles, aut accolas, unde decimam accipiat. Idem
in Opusc. 55. Capitulor. cap. 1 : Et sunt in eadem villula... Mansi ingenuiles 9.
serviles 11. Charta ann. 996. in Probat. Hist. Luxemburg. pag. 9 : Cum
Ecclesia, omnique ejus decimatione, et casa dominicali, cum 12. Mansis ingenuilibus, et
20. servilibus ad eam pertinentibus. Adde Capit. Caroli Calvi tit. 42. et
Annales Fr. Bertinian. ann. 366.Ingenuiles, in Charta Lotharii Reg. ann. 842. apud Menester. Hist. Lugdun. pag. 86.
servileserant ii, quos servi et coloni excolebant, sub censu, qui domino præstabatur, et aliis conditionibus, quæ in servili graviores erant, quam in ingenuili. Cæsario Abb. Prumiensi in Glossario
Debet vero
iste Mansus porcum et arietem, 6. panes et 6. sextarios vini, carroperam, et omnes
consuetudines, quas dominis persolvere debent servi.
Habeant
ad suos usus Mansum indominicatum et Mansa servilia 12. Charta Macharii
Comitis ann. 885. apud Miræum tom. 2. pag. 935 : Mansi serviles iv.
est ibi camba i .... Mansos serviles ibidem deservientes absos
iv. Codex MS. Irminonis Abb. Sangerm. : De mansis servilis.
Autlemarus servus et uxor ejus... tenent dimidium Mansum
servilem.Mansos
ingenuiles 32. serviles 34. Tabularium Bellilocensis Abbat. in Lemovic. ch. 3 :
Curtem meam indominicatam...... cum bachalariis indominicatis et
Mansis servilibus. Adde Capitul. Caroli C. tit. 42. et Baldricum lib. 1. Ch.
Camerac. cap. 52. serviles. Hist. Novientensis Monast. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1131 :
Sulza curtis dominica cum omnibus appenditiis suis, Ecclesia videlicet matrice
cum decimis suis, Mansus censuales atque serviles, agri cum vineis ac pratis, curtes cum
curtificiis, familia ministerialis servilis et censualis. Codex MS. Irminonis
Abb. Sangerm. fol. 107 : De Mansibus censilis. Culfoinus colonus... habet de terra
arabili bun. xiii. Mansusunde interdum occurrere ut terra servitiis obnoxia significetur. Statuta reformat. S. Claudii ann. 1448 :
Feudorum atque feudarum alienationes in
jurisdictione dicti monasterii, videlicet feudorum, retrofeudorum nobilium, Mansorum
quoque et terrarum servilis et manus mortuæ conditionis, ab inde non fiant, Mansos,
terras et possessiones manumittendo vel affranchisando.Sunt Mansi integri reperti numero 1326. medii 238. Manoperarii 18. qui
fiunt simul 1569. absi 158. molendina 39. in beneficiis vero relaxati sunt mansi integri
numero 2120. medii 40. Manoperarii 225. qui simul juncti fiunt 1395. absi 156.
etc. Mox : Summa namque universitatis præsentium rerum inter integros,
medios, atque Manoperarios reperti sunt mansi 4264. Polyptychum Floriacense
passim.Talliæobnoxius. Charta dom. Barbarelli ann. 1407 :
Quia ipsum
cornerium vineæ erat de Manso taillabili dicti domini qui remittit ad servitium
recognoscibile.Mansi serviles et tributales, in Annotatione Arnonis Episcopi, apud Canisium tom. 2. Antiq. lect. pag. 485. 487. 488. et 494. videntur ii, quibus a Principe tributum erat impositum ad onera bellica, et sumptus reipublicæ procurandæ : nisi iidem sunt, qui
serviles. Conradus Uspergensis in Philippo Suevo :
Ut videlicet
quilibet Mansus rusticanorum prædiorum solveret maltare unum avenæ, etc.letalesdicti, qui a litis, seu servis, excolebantur, ac proinde iidem, qui
serviles, vel certe qui militaribus oneribus obnoxii erant. In Glossar. Cæsarii Prumiensis Abbatis,
non ita, vel certe vox
non.
Mansi lediles sunt, qui nobis
multa jura solvunt ; sed tamen ita continue non serviunt, sicut mansi
serviles.Curtem dominicatam cum Mansis letalibus et servilibus.
Ermoldus
colonus et frater ejus Gerardus.... tenent Mansum 1. lidum.... solvunt
inter utrosque soledos 11. ad hostem, et reliqua sicut illi qui tenent Mansum
ingenuilem, præter unum solidum ad hostem. Et fol. 69 : Airulfus lidus
S. Germani et uxor ejus... tenent Mansum 1. Lidilem... solvunt totum debitum sicut
ceteri de Mansibus lidorum.Novem Mansos Litonum et quindecim
Mansos expeditos, in chart. ann. 1262. apud Haltaus. in Glossar. German. voce
Mansialii erant
amasati, id est, ædificiis instructi, de quibus in voce Amasatus : alii vero absque ædibus. Hincmarus tom. 1. pag. 736 :
Quoniam vestrum Ecclesias vestras negligere, et alodes
audio comparare, et in eis Mansos exstruere atque excolere, ac in eisdem Mansis
feminarum habitationem habere, etc.Mansorumpræterea alii erant culti, alii inculti. Charta Ragenfredi Episc. Carnotens. ann. 954. in Probat. Hist. Monmorenciacæ :
Germinionis villam in pago Dunensi cum 30. Mansis cultis et incultis.
Mansi inculti erant ii, quos vulgo Sunt ibi 11. Mansi
vestiti, nudi 3. Culti vero iidem, qui vestiti. Capitul. 1. ann. 812. cap. 1 :
Ut omnis liber homo, qui quatuor Mansos vestitos habet de proprio suo,
etc.
Contulit memoratus Princeps..... his et aliis locis Mansa
vestita et apsa.Ut pro vestitu nobis ad præsens ex ea
retineremus Mansos ingenuiles et vestitos. Vetus Charta apud Baldricum Noviom.
lib. 1. cap. 52 : Mansos etenim, qui ad supradictum Mansum dominicatum deserviunt,
vestitos 12. et alios, qui nuper vestiti sunt 12. qui nec adhuc integrum possunt solvere
censum absos 16. Alia in Chronico Besuensi pag. 574 : Apud Vetus-vineas
unum Mansum Vestitum, cum servo in eo habitante, .... delegavit. Traditiones
Fuldenses lib. 1. cap. 103 : Duas Mansas vestitas, cum omnibus substantiis
suis. Qui quidem Mansi vestitiiidem sunt, qui
Mansi de terra arabilidicuntur in Charta Willelmi Aquitan. Ducis ex Tabulario Angeriacensi :
In ipsa villa Mansum de terra arabili. Rursum : Quatuor Massos de
terra arabile.Mansus Dominicatus.
Coopertus.
culti, Gall.
Tres quoque alios Mansos in infrascripta Plausiascha, unum ibi est
solum in Dominicata cum Capella, alium rectum et laboratum per Constantium, etc.
Infra : In Raconisio Mansum unum sicuti fuit rectum et laboratum per
Willelmum.Cabalis Mansus.
Caminataquippe est camera. Chartul. Aquicinct. fol. 41 :
Dedit etiam idem prænominatus Haymo eidem Ecclesiæ dimidium Mansi
Caminatæ apud Gendre cum omnibus appenditiis suis.Retinuit... Rex in manu sua Mansum suum
capitale, quia infra septa Canonicorum adhuc receptaculum competens non habebat.
Noverit universitas vestra me... concessisse Ecclesiæ S. Mariæ de
Oseneia... Capitale Mansum meum in Westona cum ejus pertinentiis. Alia ann.
1193. ibid. : Concessi... totum manerium meum Mixeburg in liberam et perpetuam
elemosinam cum Capitali curia et cum omnibus pertinentiis. Idem ergo
Mansumquod
curia, ut supra dictum est.
Caput mansi, in Caput.
In ipsa scriptura continebatur,
quia...... villam Caderillam ab integrum, et in Manso commendato,... solemniter
condonaverat. Vide Commendatus.indominicatus, dominicus, dicebatur proprius et peculiaris domini mansus, quem dominus ipse colebat, cujusque fructus percipiebat. Capit. Caroli C. tit. 42 :
Comes, qui habet Abbatiam, de suo Manso indominicato, similiterque et de
vasallorum, accipiat de Manso indominicato denarios 12. de Manso ingenuili 4. denarios
de censu dominicato, et 4. de sua facultate. De servili vero, duos denarios de censu, et
de sua facultate duos.
Donamus atque transfundimus ad partem Ecclesiæ S. Dei Genitricis
Mariæ... Mansum dominicatum cum castitiis, ad quem aspiciunt de terra arabili bunnaria
iv. de silva bunnaria cc. Alia ann. 1096. ibid. pag.
1144 : Totum et integrum cum Mansis dominicatis et indominicatis, alodiis,
feudis, mancipiis, etc.Dederunt S. Benigno Mansum unum indominicatum cum supraposito, terrisque ad eum
pertinentibus. Vetus Charta apud Baldricum Noviom. lib. 1. cap. 52 : In
villa Haidis Mansum dominicatum cum castitiis et arboreto, etc. Mansus
dominicalis, in Charta ann. 996. Adde tom. 1. Spicilegii Acheriani pag. 589.Hontheimpag. 662. col. 2 :
Præterea etiam invenitur in libro de Mansis indominicatis, qui sunt agri curiæ,
quos vulgariter appellamus selgunt, sive atten vel cunden.Ecclesiæ, dicitur ea agri portio, quæ ipsi Ecclesiæ in dotem assignari solebat, vel Presbytero Ecclesiæ deservienti, cum aliquot mancipiis, quæ immunis erat ab omnibus oneribus.
Octo sunt, quibus sustentatur Sacerdos,
parochia, Mansum, atrium, cœmeterium, templum, altare, calix cum patena, corpus cum
sanguine.
Mansum dico terram aratri, quam ad minus debet habere
Sacerdos. Capitula Caroli M. de Partibus Saxoniæ cap. 15 : De minoribus
capitulis consenserunt omnes ad unamquamque Ecclesiam curtem et duos Mansos terræ
pagenses ad Ecclesiam recurrentes condonent, etc. Sed duo isti Mansipro Ecclesiarum dote apud Saxones duntaxat obtinuerunt, nam alias unicus sufficiebat. Capitul. Caroli M. lib. 1. cap. 83 :
Sancitum est, ut unicuique Ecclesiæ unus Mansus integer
absque ullo servitio attribuatur. Capitula Ludovici Pii nuper edita in nova
Concilior. Editione, ad ann. 824. cap. 1 : Quod si forte in aliquo loco sit
Ecclesia constructa, quæ tamen necessaria sit, et nihil dotis habuerit, volumus ut
secundum jussionem Domini et genitoris nostri unus Mansus 12. bunnariis de terra arabili
ibi detur, et mancipia duo a liberis hominibus, qui ad eandem Ecclesiam officium Dei
audire... ut Sacerdos ibi possit esse, (et) divinus cultus fieri. Quod si hoc populus
facere noluerit, destruatur. Quo spectant, quæ habet auctor Vitæ Ludovici Pii
ann. 817 : Volens etiam unamquamque Ecclesiam habere proprios sumptus, ne per
ejuscemodi inopiam cultus divini negligerentur, inseruit prædicto edicto, ut super
singulas Ecclesias Mansus tribueretur unus pro pensatione legitima et servo atque
ancilla. Et Matth. Paris in Vitis Abbatum S. Albani pag. 548 : Vicarius
Ecclesiæ habebit Mansum competentem. Hincmarus tom. 1. pag. 716 : Si
(Presbyter) habeat Mansum habentem bunnaria 12. præter cœmeterium et
cortem, ubi Ecclesia et domus ipsius continetur, aut si habeat mancipia quatuor.
Denique vetus Charta apud Baldricum Noviomensem lib. 1. cap. 52 : Ecclesiam unam in
Gentlinio cum Ecclesiastico Manso habente de terra arabili bunnar. 12. De
ejusmodi Ecclesiastici mansi immunitate agunt præterea Capit. Caroli M. lib. 5. cap. 45.
Ludovici Pii Wormaciense ann. 829. cap. 4. Caroli Calvi tit. 32. cap. 11 : Ut de
uno Manso ad Ecclesiam dato nullus census, neque caballi pastus, senioribus de
Presbyteris requiratur. Adde ead. Capit. Caroli Calvi tit. 11. cap. 2. tit. 34.
cap. 9. et Concil. Wormaciense cap. 50. Joannem VIII. PP. Epist. 113. Concil. Coloniense
ann. 887. cap. 4. Metense ann. 888. cap. 4. Excerpta Egberti Archiep. Eborac. cap. 25.
etc. Agros olim apud paganos, Sacerdotibus et templis attributos fuisse, docent Siculus
Flaccus et Aggenus.Mansus Presbyteralis. Tabularium Ecclesiæ Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo fol. 25 :
Mansus vero in qua Ecclesia S.
Imerii fundata est, et vocatur Mansus Presbyteralis, etc. Tabularium Monast. S.
Andreæ Viennensis : Et in Manso Presbyterali medietatem de quacunque re
accipiant.Mansuspro sola æde curali usurpatur. Charta ann. 1336. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 431 :
Habeat etiam dictus vicarius pro inhabitatione sua illum
Mansum in quo presbyter parochiæ dictæ Ecclesiæ inhabitare consuevit, et duo cottagia
adjacentia : quem quidem Mansum dicti Rector et Conventus prima vice sufficienter et
congrue ædificare teneantur.In eo
Mansos 60. inter vestitos et absos, et inter Exercitales et barschalcos cum omnibus
appenditiis, etc. Mansi nimirum, qui a militibus excolebantur, quibus mercedis
loco attributi fuerant. Ibid. : Tradidit imprimis Theodebertus Dux in pago...
villam... cum Mansis 30. inter vestitos et absos, et exercitales viros, et quod ad
eandem villam pertinet.Quod sibi concambiare suas e contra duplice dando obnixe flagitabant
instabiles hæreditates cum Mansis finitivis vi. et jugeribus viii.
hocque eis benivolenter concessimus.
Tradidit nobis ad immeliorationem loci
Mansa fiscalia duo, ex propria hereditate in loco nuncupante Fostias, cum familia ibi
degente xxii. Trans ripam vero ejusdem fluminis Primznitz octo Mansos Flandrenses ipsis
terminis adjecimus, id est, si bene conjicio, tot agri modos, quot octo
Mansiapud Flandros continent, adjecimus.
Fiscale. Capitul. Caroli Calvi ann. 869. cap. 13 :
De
Mansis hereditariis presbyter parochiæ, sicut constitutum est, decimum
consequatur.Homines autem de
Mansis mutabilibus, quotquot venire voluerint, absque contradictione
recipientur. Id est, homines, qui nulli certo manso, seu glebæ sunt addicti.Ut concederemus eis quemdam fisculum
nostrum, Blandonium nomine... cum capella et pertinentiis ejus, Mansos sediles
xxxii. serviles xii. Castrum Alvecestre, regale tunc Mansum. Adde Divos
Bambergenses Gretseri pag. 75. 77.Castrum in Bruggem cum ecclesiis et
quingentis regalibus Mansis.Sellula mansi, Domus coloni in singulis mansis. Edictum Pistense cap. 30 :
Ut quoniam in quibusdam locis coloni, quam et de casis Dei, suas hæreditates, id
est, mansa, quæ tenent, non solum suis paribus, sed et Clericis, Canonicis, ac villanis
Presbyteris, et aliis quibuscunque hominibus vendant, et tantummodo Sellam retinent : et
hac occasione sic destructæ fiunt villæ, ut non solum census inde possit exigi ; sed
etiam quæ terræ de singulis mansis fuerunt, jam non possint
agnosci. Hincmarus : Excepto atriolo ad sepulturam, et excepta Sellula
Manselli ipsius Capellæ, cum hortulo. Vide Sedes 3.
Sal.
Arbitrium
nostrum protulimus in hunc modum, videlicet quod dictæ domus et grangia sunt de manso
dicti Johannis, et quod eas tenet dictus Johannes ad Mansum ab abbate et conventu S.
Germanni de Pratis, et quod dicti abbas et conventus habent in dictis domo et grangia
omnimodam justitiam sicuti de manso, excepto quod in ipsis domo et grangia dictus
Johannes habebit ventas, iuvestituras et rotaticum, et excepto hoc, quod dictæ domus et
grangia immunes erunt a tallia.Qui vero loco illo, novo scilicet Manso, obsequiis beati confessoris tenebantur,
etc.Solimanus et Amingus inter utrosque persolvunt Mansum 1. servilem, etc.mansumingenuilem aut servilem excolebat, et certum censum aut annuam pensionem domino prædii ac fundi præstabat, quod secus erat in Dominicis et indominicatis mansis, qui sine Mansario erant, propterea quod non elocarentur, sed ab ipsis dominis colerentur. Capitularia Caroli Calvi tit. 42 :
Episcopi, Abbates, Comites, ac Vassi
dominici ex suis honoribus de unoquoque manso indominicato donent denarios 12. de manso
ingenuili quatuor denarios de censu dominicato, et quatuor de facultate Mansuarii : de
servili vero manso, duos denarios de censu indominicato, et duos de facultate
Mansuarii. Ubi tam dominus fundi, quam Mansuarius, manso onus impositum inter se partiuntur : ita ut de sensu dominicato, id est, quem persolvit Mansuarius domino mansi, dominus partem exsolvat, ut Mansuarius ex sua facultate. Adde Epistolam Episcoporum Regni Franc. ad Ludovicum Imp. cap. 14. Edictum Pistense cap. 23. Aimoinum lib. 5. cap. 35. etc.
Præcipientes, ut sicut reliqui Mansoarii, qui
per talem titulum a jugo servitutis in præsentia Principum noscuntur esse relaxati
ingenui, etc.
Et
hæc terra est tota divisa per Mansoarios.Et reddit ipse Masoerius porcum
bonum, et multonem vestitum, et coxam de vacca, etc.Volumus, ut pullos et ova, quos servientes
vel Mansuarii reddunt, etc. Capitul. Caroli C. tit. 31. cap. 14 :
Quatenus non sit vobis necesse per quascunque occasiones... majores quam ratio
postulat, paratas exquirere, et pauperes Ecclesiasticos, et fidelium vestrorum....
Mansuarios in carrucaturis et paraveredis contra debitum exigendis gravare.
Neque Mansuarios justificabit de his quæ
ad mansos pertinent. Adde aliam ann. 1140. apud eumdem Miræum tom. 1. pag.
388.Mansionariusin regum Francorum aula ; male igitur
Mansuarioshic de populo quodam intellexit Falcetus, quem idcirco castigat Beslius R.
de Guiennepag. 51. et 52. Vide in Comes 2.
Mansionariorum Comesin
Mausionarius 2.Pertz. Script. tom. 2. pag. 663.
quando dominus dat alicui mansum cum diversis possessionibus, et
propter hoc ille facit se hominem domini, et ad certum servitium tenetur ; et talis
dicitur homo de Mansata, qui est homo ratione possessionum : persona tamen ejus libera
est, secundum Consuetudinem Regni Franciæ, si dimissa Mansata alio se transferat. At
Itali, secundum quosdam, vocant homines de Mansata, quasi de familia, et illi quasi pro
servis habentur. Hæc Speculator lib. 4. partic. 3. de Feud. Ita in Charta
Hugonis Ducis Burgundiæ ann. 1253. apud Perardum : Insuper confessi sunt prædicti
homines se servos esse omnes de conditione, Mansata, et de manu mortua, et de potestate
et fisco dictorum dominorum suorum..... in quibus possunt facere voluntatem suam,
videlicet in talliis, exactionibus, etc. Charta Philippi Reg. Franc. ann. 1306.
pro Ecclesia Mimatensi, in Regesto Ludov. Hutini Reg. Franc. fol. 60 : Et homines
dicti castri sunt et esse consueverunt ab antiquo homines de Mansata, sive de corpore,
et casalatico, tam domini Regis, etc. Charta Guillelmi Episcopi Gabalitani ann.
1309. in 9. Regesto Philippi Pulcri Regis Ch. 44. ex Tabulario Regio : In qua
quidem terra idem dominus P. poterit omnes homines de corpore vel de Mansata ejusdem
terræ affrancare et liberos facere. Vide Mansa 1.Annuimus etiam pariter hoc annuente Balduino, de Dominica terra nostra, quod
si eam propria carruca non exercuerimus, ut ipsi exerceant, et nonum manipulum nobis
inde persolvant. De terra autem Mansuali, quam ipsi diruperint, donec venerit, qui
possit se ostendere hæredem, scmper pro nono manipulo teneant.... Terram autem marliatam
a primo die marliationis usque ad 15. annos libere obtineant..... silvestris autem
terra, quæ sartus vocatur, etc.Mansus fuerit, pro Manserit, in Charta ann. 1357. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 431 :
Statuimus quod quicumque... per mensem continuum... Mansus
fuerit extra domum, etc.mānsus.
- II. P. of 2 mando.—
- IIII. P. of maneo.