Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

manta

MANTA
, Toralis et straguli species, Gall. Mante. Innocentius III. PP. lib. 13. Epist. 61 : Tapeta duo, linteamina tria, totidem pulvinaria, Mantas tres, culcitram unam, mantilia 4, etc. Theodemarus in Epist. ad Carol. M. : Similiter et loco cucullarum duas, quas nos dicimus, Mantas, habemus, quæ ex grossiori sago fiunt. Ubi Manta videtur fuisse genus vestis, seu pallii. Vide Mantum.
Mantam certe genus vestis seu pallii fuisse dubitare nequaquam sinunt Statuta Synodalia Ecclesiæ Cadurcens. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 727 : Omnibus etiam prohibemus, ne epitogium, tabardum, seu Mantam foliatam usque ad oram curtam sic deferant, quod vestis inferior notabiliter videatur, quia vestis talis militis sæcularis est potius quam ecclesiastici seu cœlestis, et in clero elationem denotat inhonestam. Mante, eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1404. ex Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 461 : Icellui Jaques avoit vendu audit Boyer un vestement appellé Mante, dit mantel.
Manta
, Opertorium ephippii. Leg. Palat. Jacobi II. Reg. Majoric. tom. 3. SS. Junii pag. lv : Jubemus quod quatuor saltem Mantæ continue sint paratæ ad tegendum dictas sellas nostræ personæ servitio destinatas.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list