mardrinus
In splendore et ornatu pretiosarum
vestium tam ex ostro quam aurifrigio,
et in niveo opere harmellino et ex Mardrino, grisioque et vario, quibus
Gallorum Principes præcipue utuntur. Idem lib. 8. cap. 20 :
Sustulerunt... molles vestes, pellicios varios, grisios, harmellinos, Mardrinos,
etc. Ex quibus certum videtur vocem Mardrinusintelligendam de pellibus mustellarum, quæ magno in pretio apud nostros erant, atque adeo idem esse quod
Martures. Vide in hac voce. Hinc facile crediderim pro
Mardrinuslegendum esse
Martrinus.
Mardrinusoccurrit etiam in Ruodlieb. fr. 13. vers. 108. Vide
Mantelin Manta.
Mazer.