mardrum
Maldrum, Mensuræ genus. Vetus charta Cantabrig. apud Somnerum in Tractat. de
Gavelkindpag. 135 :
Concessi etiam eis quietantiam Mardri infra
urbem. Vide Maltra.Mardre, quod idem esse videtur atque
Mardrum, recensetur inter privilegia civitatis Rigensis in Charta ann. 1452. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 137. col. 2 :
Confirmavimus
omnia eorum privilegia,... tam quæ loquuntur super judiciis, libertatibus, et Mardre
vulgariter dictis, nostræ civitatis Rigensis, quam super aliis libertatibus. Quæ
vox, si ad Maldrumreferenda est, absolutionem a præstatione pro mensuris exsolvenda significat.