martus
Marteau. Conradus de Fabaria de Casib. S. Galli cap. 14 :
Ex incude mala Martis quassatur ut aula.
Martiolum de sinu
proferens, vitrum correxit aptissime.Mediocris malleus. Glossæ S. Benedicti :
MouskesMS. :
Angis, Pepin, Pepin, Carlon,
Celui qui Martiaus ot non.
Vita S. Rigoberti Archiep. Remensis n. 10. de Carolo : Et quia ab ineunte
ætate fuerit vir bellicosus, et robore fortissimus, postmodum Martellus est
cognominatus. Liber de Diversis Casibus Dervensis Qui ob nimiam et Christianis
temporibus antea invisam inquietudinem Martellus vocitatus est. A malleo
scilicet seu tudite quo fabri utuntur, quod ut ii tudite ferrum, ita hostes in præliis
ense ille contunderet ac prosterneret. Adrevaldus lib. 1. de Miracul. S. Benedicti cap.
14. et Hariulfus lib. 2. cap. 1 : Quamobrem cum adversantibus nullatenus cedere
sciret, nullique parcere, diu a posteris Tudites, ab actu rerum scilicet, agnomen
indeptus est. Tudites enim mallei dicuntur fabrorum, quorum ictibus cuncta atteritur
durities. Hugo Flaviniacensis in Chronico : Qui ideo Tutides appellatus
est, quod est malleus fabri : quia sicut malleo universa tunduntur ferramenta, ita ipse
contrivit omnia regna sibi vicina. Eadem habet Chronicon S. Benigni pag. 394.
similia etiam Chronicon Malleacense pag. 194 : Karolus filius ejus senior vocatus
est Martellus. Tudites enim mallei dicuntur fabrorum, quorum ictibus cuncta atteritur
durities. Vita S. Genulfi lib. 2. cap. 5 : Qui Tudis, id est, Martulus
agnominatus est, ob plurimam scilicet bellorum virtutem. Sigebertus Gemblacensis
in Vita S. Sigeberti Regis Austrasiæ : Carolum, qui Tudetes, id est, Martellus est
agnominatus. Egidius Parisiensis MS. lib. 1. Karolini, de Carolo Martello :
Et quia contusor tantus, contusus et ipse
Deinde fuit, qui cum Christi contunderet hostes,
Ecclesiam tutudit, nunc carcere tunditur idem
Pœnali merito, a tundi seu tundere verbo,
Nota magis laico sermone vocabula sumpsit.
Dictus Tudites vulgari Malleus ore,
Ille sui simul et contusi malleus orbis, etc.
Caroli porro memoria Sarracenis, quos ille non semel fuderat ac contuderat, adeo
formidanda fuit, ut Carolum ex filio nepotem non alio cognomine quam Martellidonarent, ut auctor est Monachus S. Galli lib. 2. de Rebus Caroli M. cap. 22.
Tuditesappellatus Carolus, quod
contundihostes a victoribus victi et superati dicerentur, quod proprium est mallei seu tuditis. Albinovanus de Druso :
Ille genus Suevos acre, indomitosque Sicambros
Contudit, inque fugam barbara terga dedit.
Et Severus Sulpitius lib. 1. Hist. Sacræ, ut antiquiores præteream :
Allophylosque frequentibus præliis contudit. Id sane de Carolo firmat
Willelmus Malmesburiensis lib. 1. de Gestis Regum Anglor. cap. 3 : Carolus Tudites,
quem illi Martellum vocant, quod tyrannos per totam Franciam emergentes contuderit,
Saracenos Gallias infestantes egregie depulerit. Atque inde viri fortes, et qui
crebris præliis hostes atterebant, malleisæpe appellati. Ita Nabuchodonosor, Hieremiæ cap. 50.
Malleus universæ terrædicitur, quomodo etiam Belphetum Turcicum Sultanum Willel. Tyr. lib. 1. cap. 9. vocat Saladinum,
Malleum Christiani nominis, Willelmus Neubrigensis lib. 3. cap. 10. lib. 4. cap. 28. et lib. 5. cap. 14. denique Alexandrum Magn.
totius Malleum orbis, Jacobus de Vitriaco lib. 3. pag. 1132. et Nicolaus de Braia in Carolo VIII. pag. 292. Philippus Galterus lib. 7. Alexandreid. pag. 59. Sed et Carolus ipse in Epitaphio, quod in æde Sandionysiana olim extitit,
mundi Malleusappellatur :
Iste Brabantinus Dux primus in orbe triumphat,
Malleus in mundo, etc.
Sic denique Arthurum Britannicum Regem Mab-uterappellatum scribit Nennius,
Arthurumvero, voce Britannica, quæ
malleum, quo leonum ora conteruntur, significat, in futuræ fortitudinis præsagium.
Martellinomen inditum ensi, quo hostes conteruntur : quod sane indicat Froissartes 4. vol. cap. 53. ubi ait, Clissono Comitis stabuli dignitatem abrogatam supremo Senatus judicio : tum enim,
lui
fut mandé qu'il renvoia le martel, c'est à entendre l'office de Connestable de
France. Nec scio, an eadem notione hanc vocem usurparit, quod sane vero simile
videtur, auctor Chronici MS. Bertrandi du Guesclin:
Olivier de Cliçon par la bataille va,
Et tenoit un Martel qu'à ses deus mains porta,
Tout ainsi qu'un boucher abatist et versa, etc.
Infra :
Bertrand de Glajeguin fu ou champ plenier,
Ou il assaut Anglois à un Martel d'acier,
Tout ainsy les abat comme fait le bouchier.
Incertum etiam, an Guillelmus de Nangiaco in Philippo III. ann. 1279. per
malleumensem intellexerit, cum ait, in quodam hastiludio Comitem
Clarimontis
juvenem et novum Militem armorum pondere prægravatum, et Malleorum ictibus super caput
pluries et fortiter percussum, vexatione cerebri intonitum, decidisse in amentiam
perpetuam. Certe a crebris malleorum, seu ensium ictibus, Marteleisdictus ipse conflictus : quod scilicet ensibus hostium capita quodammodo contunderentur. Guillelmus
Guiartann. 1202 :
Mult fu fier le Marteleis,
La noise, et le cliqueteis.
Et anno 1205 :
Et puis à fier Marteleis
Trebuchié le pont leveis.
Ut ut sit, constat, Goffridum Comitem Andegavens. Henrici II. Regis Angliæ
parentem eadem qua Carolus de causa, Martellumperinde appellatum. Historia Andegavensium Consulum, de Comite Goffrido :
Merito Martellus nominatus est, quasi
suos conterens hostes. Albericus ann. 1040 : Andegavensis Comes Gaufridus
Martellus, hoc cognomen sibi usurpaverat, quia videbatur omnes sibi obsistentes
felicitate quadam contundere : nam dominum suum Comitem Pictaviensem aperto Marte cepit,
etc. Baldricus Burguliensis :
Hic Martelle jaces, Martelli nobilis hæres,
Res a Marte quibus digna dedit titulum.
Et infra :
Martia Martellum te fecit causa vocari.
Eodem etiam cognomine donatum Carolum I. Regem Hungariæ notum est, ut et Carolum
IV. Imp. apud Joannem Abbat. Laudun. in Speculo Historiali MS. ann. 1388. lib. 11. cap. 2.
lib. 12. cap. 35.De sex denariis merceriorum operantium in lima et Martelo, pro
ixxx. x. lib. per annum.Quando audiet pulsare campanam ad
Martellum. Anonymi opusculum apud Murator. tom. 8. col. 109 : Quadam die
mattana cepit ipsum, quod volebat facere pulsari campanam ad Martellum,
causa videndi qualiter cives Vicentiæ currerent ad plateam. Regimina Paduæ ad
ann. 1325. ibid. pag. 438 : Campana magna Communis sonavit ad Martellum, et
confalones fratalearum cum suis frataleis... iverunt ad plateam propter rixam et
prælium. Adde Chron. Domin. de Gravina apud eumdem tom. 12. col. 698.Sonare a martello. Annal. Victor. MSS. ad ann. 1378 :
Campanam capitolii
ad Martellum seu ad modum quo pulsari seu percuti solent, cum adunatur populus ad
rumorem seu hostium invasionem, indesinenter uno impetu ac eodem contextu
pulsaverunt.Martius, Opera, quæ mense Martio debetur. Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 207. r°. :
Item sunt ibi tresdecim homines qui debent colligere
poma et triblare. Item quidam alius debet facere Martum. Vide Martius
2.