masmodina
Masmudoset
Masemutosperpetuo vocant Hugo Falcandus in Hist. de Calamit. Sicil. pag. 649. 675. et alibi, et Anonymus Casinensis sub ann. 1160. Andreas Boschus in sua Catalania pag. 490 :
Maymondins de
or valian dos Reals Castelans, y dos diners Valencians, dits per altre nom Maimondines
los espines. Vide Beuterum lib. 2. cap. 20. Tabular. S. Victoris Massiliensis
fol. 166 : Et recepimus nomine accapiti a vobis unam Masmodinam auri novam.
Dicitur Moneta Masemutorum, in quodam Diplomate Petri Regis Arragon. apud Baronium ann. 1097. n. 92. Epistola Arnoldi Archiep. Narbonensis de Victoria relata in Hispania contra Mauros ann. 1212 :
Posmodum de compositione tractatum est in hunc modum, ut
videlicet Saraceni Ubedæ darent Regibus millies mille Mazmutinas, ipsi vero remanerent
in ipsa villa cum omnibus aliis rebus suis. Epistola Honorii III. PP. in Hist.
Episcopor. Magalonensium pag. 227 : Ad perpetuum autem devotionis indicium duas
marchas auri, centum Masumatinis computandis pro marcha, quas Sedi
Apostolicæ liberaliter obtulistis, etc. Ubi Gariellus observat, nescio quo
auctore, Masumatinos nummos aureos, vel argenteos singulos senis regalium æstimatos, ab
Aben-Josepho Mahosumeto Miramulmino, illo forte, de quo Rodericus Toletanus in Hist.
Arabum cap. ult. traxisse nomen, qui supremum in Mauros Hispanos imperium habuerat. Masbutinaet
Macemutina.
Item
abstuli cuidam Pisano in fosse sive... apud Romam 1200. Maimodinas in auro.Retenta nobis et successoribus nostris jure dominii in dicto castro una Masmutina
fini auri annuatim in festo S. Michaëlis a vobis et successoribus vestris præstanda pro
loco prædicto.Propter hoc autem nobis reddent singulis annis marcam auri obolorum
Massabitinorum legitimorum. Massamutini Byzantii, in Charta ann. 1186. apud
Ughellum tom. 3. pag. 486. Privilegium Regis Aragon. in Gestis Innocentii III. PP. pag.
134 : Ut annuatim de Camera Regis ducentæ quinquaginta Massemutinæ Apostolicæ Sedi
reddantur. Masamutinus. Bulla Nicolai IV. PP. de Censib. Ecclesiæ Romanæ :
Hospitale S. Jacobi casalis novi 1. obolum Masamutinum. Occurrit ibi
pluries. Fori Beneharnenses Rubr. de Præscr. art. 10 : Los Baïles rendants, sian
deu senhor, o de Gentius, non poden demanda deguns d'arrerages de Fius, Leys, Manmudes,
ni autres drets à lor deguts per rayson de las diitas Baïlyes, passats tres ans.