maspilus
Vestes virgulatas seu de catabriato, de medietate, vel listatas,
vel frixis aut Maspilis argenteis, vel de metallo aliquo... minime
deferentes.Ut nullus extra domum
suam portet guarnachiam de ante scissam, seu apertam per terram : nec Maspilos de
argento seu auro, nisi de panno tantum, aut osse, etc.
Maspilus, pro
Mespilus, Gall.
Neffle; qua quidem voce globulos vestium, Gall.
Maspilidicuntur, quod mespili formam referrent.
Bannitores
communis Florentiæ... debeant induere se expensis propriis,... et in eorum vestibus
portare Maspillos argenteos. Stat. ann. 1342. inter Monum. eccl. Aquilej. cap.
90. col. 903 : Item quod in pannis et in vestibus non possint portare ornamenta,...
exceptis lanzettis seu Maspillis circa pectus... Quæ tamen lancettæ vel Maspilli non
excedant valorem unius marchæ denariorum. Ex quibus aperte colligitur vestium
fuisse ornamentum hominibus perinde ac mulieribus commune ; quod potius de aciculis,
Italice Spilli, quam de globulis, Gall.
botoni, a quibus proinde
Maspillidistingui debentur.