medalla
Obolus dicitur Medalia, id est, medietas nummi. Joanni de Janua, in
Diobolaris:
obulus quod est Medalia.
Medili, assis, in vett. Gloss. Germ. apud Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col. 707.
Bernardus Odo donavit in Graisaco unam mediam
appendariam, et medium quartum, et tres Medallas de censu. Charta Willelmi D.
Montispessulani ann. 1103 : Sextalaricum dono vobis..... et tertium denarium in
Arquintali, et Medallias, quas donant homines Montispessulani et Longobardi pro
Arquintali. Alia ann. 1136. apud Jofredum in Episc. Niciensibus : Reddunt
enim supradicti homines annuatim 18. denarios Mergolienses, et Medallam, et 4. sextarios
annonæ, etc. Tabular. Celsinianense : Unam medallam Claromontensem debent
de Cereo Paschali.Medalliænomen nummis aureis. Legimus enim
Medailhe d'aur, medallia aurea, in veteri Instrumento Vasconico apud Marcam lib. 5. Hist. Beneharn. cap. 13. n. 3. Scriptor Novellarum antiquarum apud Pergaminum :
Usavan si allora le Medaglie in Firenze, che le due valevano un
danaio.
Statuerunt insuper quod collecta super immobile
constitueretur de denariis sex per libram, de quibus Medalia pro portu
colligeretur. Additam. ad Chr. Mon. Patavini apud eumdem tom. 8. col. 737 :
Thesaurus cum Medaleis aureis inventus fuit in horto Domus Dei de
Padua.Medalliænomen mansit. Scaliger ad Eusebium, ab Arabico vocem accersit :
Προτομὴν nos vulgo Medaliam vocamus, Arabes
etiam Methalia : quod nescio quo commercio ab Arabibus ad Italos et Gallos delatum. Ita
enim vocant numismata Christianorum, quæ expressum caput humanum præferunt.
Verum non est cur ad Arabes recurramus, cum ipsæ nummorum nostrorum veterum, hoc est,
Francicorum inscriptiones, originem vocabuli videantur prodidisse. Prostant enim in
libello Petaviano Nummi aliquot argentei Ludovici Pii et Caroli Calvi, in quibus METALLUM
scribitur in nummi circulo, interdum etiam in medio nummo, ita ut nummi inde
Metallanuncupari potuerint, quod vero admodum simile est, cum etiamnum Francis
Metail, sit
Metallum, vox a
Medail, vel
Medaille, non abludens. Manilius, de Collybista, seu nummulario :
Et facti mercator erit per utrimque Metalli,
Alterum et alterius semper mutabit in usus.
Ubi factum metallum, ut
factum argentumappellavit, i.
le Blancpag. 100.
medalliæ. Tabular. Ecclesiæ Cadurcensis :
Illas 3. Medaliatas, quæ subtus vinea Danielis, etc. Tabularium
Conchensis Abbat. in Ruthenis Ch. 32 : Et vineam de furno, et una Medaliata de
vinea quem tenet Bocamoza. Ita in Ch. 84. 176. 260. 310. etc. Vide
Medallata.