medella
medella, s. medēla.
Si quis Medellam rumpit aut involat, sol. 3.
solvat, si carrucam involat, aut rotas, etc. Editio Heroldi habet
Medelam. Videtur esse modiolus rotæ,
le Moieu.
Lancuuit, quod exponitur
vinculum plaustri, carpentum. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 1. col. 745. et infra Medula et Metella.
Domos autem quas Raymundus
de Soleriis Episcopus abstulerat retento servitio Medellam de melle, et campum de
carello, aut concambium valens operi Ecclesiæ reddi mandavimus. Eodem
significatu occurrit Medellarii de melle, in Charta ex Archivis S. Victoris Massil. Eo denique sensu accipipienda etiam Bulla Anastasii IV. PP. ann. 1153. tom. 1. Gall. Christ. inter Instrum. pag. 112 :
In Ecclesiis S. Zachariæ vii. sol. et
duos Medollalios de melle, etc. Vide Medualia. Omnia alia ingenia piscatoria qui de filo sunt, volumus
quod fiant ad modulum nostrum, videlicet ad amplitudinem unius Turonis
grossi quælibet Medella. V.
Macula 2.