merovingi
Meroveus successit, a quo Francorum Reges Merovingi sunt
appellati. Jonas in sancti Columbani Vita cap. 30. ex Surio : Dixeruntque
nunquam se audivisse Merovingum in Regem sublimatum sponte sua Clericum fuisse.
Eginhardus in Præfat. Vitæ Caroli M. : Gens Merowingorum, de qua Franci Reges sibi
creare (MS. procreare) soliti erant usque in Hildericum Regem, qui jussu
Stephani Romani Pontificis depositus ac detonsus atque in Monasterium trusus est,
durasse putatur. Ubi Codd. Cæsarei, ut monet Lambecius, habent Meringorumet
Meroingorum. Regnum
Meruwngorum, in Lege Alemann. Edit. Heroldi tit. ult. Vide Radulfum de Diceto pag. 608.
Roberto apud Merovingiam, quæ
alio nomine dicitur Francia, tenente jus regium.