michaelitae
Quærit quæ sit debiti summa : cui
responsum est, 30. milium Michaelitarum, quod genus aureorum tunc in publicis commerciis
erat celebre, a quodam Imperatore CPolitano qui eam monetam sua fecerat insignem imagine
signari. Bulla Nicolai IV. PP. ann. 3. de Censib. Eccl. Rom. in Regno, Campania
et Maritima : Monasterium S. Nicolai de Calusis 1. Michaletum auri, quod valet 5.
Tarentinos Regis. Meminit præterea Michaelitarumidem Tyrius lib. 13. cap. 15. qui in Chron. Casin. lib. 3. cap. 57. lib. 4. cap. 4. 17. 46.
Michalatidicuntur. Cujus Editor, et qui eum secuti sunt, Vossius, Menagius, et alii haud bene divinarunt, dum censent ita nuncupatos nummos, quod Michaelis Archangeli effigiem præferrent, eosque esse, aut sane iis persimiles, quos
Angelotsappellamus. Charta Rogerii I. Regis Siciliæ pro Ecclesia Brundusina :
Concedimus villanos 80. demanios
nostros, qui reddant singulis annis in duabus datis 140. Michalatos, et centum
Miliarenses, Μιχαηλάτους istos vocat Anna
Comnena lib. 13. Alexiad. pag. 414. disertimque indicat cusos fuisse a Michaele Duca, dum
ait Michaelis Boamundus revertitur decem miriadibus Michelatorum vix redemtus.Juraverat enim se daturum Michelinos aureos centum mille detentoribus ipsius....
Erat enim moneta imperante Michaele CPoli fabricata, et ab eo sic
denominata.