minihi
Alanus
D. de Goelou Henrici Comitis filius, dedi Abbatiæ Belliportus terram anserum et insulam
S. Rionis quæ vocatur Guernenez, quantum mare permittit desiccari circa præfatam
insulam, ut sit Minihi. Statuta Ecclesiæ Trecor. ann. 1334. apud Marten. tom. 4.
Anecd. col. 1116 : Item, quia nonnulli malevoli, invidi et æmuli franchisias,
immunitates et libertates Minihii seu asyli B. Tudguali infringunt ; tallias, collectas,
et alia onera hominibus et vassallis dicti Minihii imponunt ; terram dicti Minihii
pillant, etc. Occurrit præterea ibid. col. 1132. 1162. 1175. et 1176. Bulla
Martini V. PP. ann. 1429. in Archivis castri Nannet. : In Ecclesia Trecorensi est
quædam immunitas quæ vocatur le Minihi de Trecoria, quæ durat spatio quatuor leucarum
seu duodecim milliarium, ubi quicumque homicidæ, raptores, et quicumque alii criminosi
plena volunt gaudere immunitate. Et in partibus illis ab quibus dicitur quod antiquitus
hujusmodi immunitas solum in civitate Trecorensi crat, et durabat solum
anno.