minuare
Aut aliquid de
rebus aut de terminis Minuare cogitetis, aut in aliquo molesti esse velitis.
Testam. ann. circ. 690. apud Felibian. Hist. S. Dionys. pag. Et
si quis contra hanc deliberationem ut Sanctis basileces dilegavi infrangere, tollere,
Minuare.... præsumpserit. Charta S. Willelmi Ducis ann. circ. 812. sæc. 4.
Bened. part. 1. pag. 90 : Quia nos Deo juvante per istam donationem speramus
aliquid de nostra Minuari peccata.Vasa ministerii sui....
sana et munda cellario reconsignet, et si aliquid ex illis Minuatum fuerit, ad Capitulum
die Sabbati veniam petat. Lex Longob. lib. 1. tit. 21. § 5. Dominus qui suum animal intricatum invenerit, aut forsitan jam marcidum aut Minuatum,
etc. Menuier, eodem sensu, in Lit. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 529.
Minuer. Comput. ann. 1357. ex Tabul. S. Vulfr. Abbavil. fol. 10. r° :
Item clerico pro Minuando et grossando,
vj. sol. Lit. remiss. ann. 1395. in Reg. 148. Chartoph. reg. ch. 123 :
Laquelle relacion ledit sergent le jour de l'exécution Minua en une feulle de
papier, et icelle Minuée ledit sergent emporta pardevers lui. Vide infra
Minuta 3.