minuta
Desiderio accensus est adeundi Matris Christi aulam,... quam
introgressus, Minutam sibi a Vicario ejusdem viri Ermenfredo nomine, obtentu transmissam
eleemosynæ, altario... superponere cupiens, sensit suos resolvi nervos. Tabul.
Celsinianense : Et debet in mense Maii multonem 1. cum lana, et 1. agnum, ad messes
1. sextarium de silica, et alium de civada, ad vindemias carrigium, aut 2. sol. per
porcum, et pascuage, et per pastum 13. den.... et Minutam de Poies, et 1. parem.
Ubi Minuta de Poies, idem valet quod
Pogensis, seu moneta Podiensis. Vide in Moneta Baronum. Tabul. Dervens. Monast. :
Opus vero castelli semel in
anno fiet una hebdomada Martii, et non in alio mense : et si opus non fuerit, pro
redemptione operis sex denarios de mansu vestito, de dimidio tres, de
quarta parte mansi tres Minutas. Ita denarius binis minutisconstitit,
mallia. Tabular. Saviniac. :
Debet septem denarios et unam Minutam de censu. Minuta
Alfonsina, in Charta ann. 1362. ex Archivis S. Vict. Massil. Vide
Massiliensis monetain Moneta Baronum.
Minutum, quoddam pondus, scilicet media pars quadrantis, unde pauper vidua misit
duo Minuta, id est, quadrantem.Non fuit isto anno plenitudo annuæ messis
quantum ad frumentum ; sed quantum ad eas segetes quas agricolæ Minuta appellant, maxima
fertilitas fuit, scilicet de panico, de milio, de milica, de faxiolis et de
rapis.du Boucherinter Probat. Orig. 2. et 3. stirpis Reg. Franc. pag. 70 :
Cum quartariis septem et
silva Minuta ad dies viginti in loco qui dicitur Boverez silva....... pratum etiam ad
falces triginta, et silvam Minutam ad dies nonaginta.Lectæ
sunt plures Minutæ brevium per ipsum, ut dicebatur, sine scitu et voluntate S. D. N.
Papæ, expeditorum. Vide supra Machæra, ubi Minuta, forte pro
Minata, et
Minuare 2.