misculare
Mesler. Edictum Pistense cap. 23 :
Faber vero
qui post præfatas Kalendas comprobatus fuerit aurum vel argentum ad vendendum vel
emendum adulterasse, vel Misculasse, etc. Hincmar. Remens. de Coercendis militum
rapinis : Quoniam de istis rapinis ac deprædationibus nihil vos debeatis Misculare,
unusquisque sua defendat, ut potest. Galli dicerent, Nulla persona audeat pillum Misculare cum
aliqua lana, etc.Et sicut alias res ipsas quæ juste ad Domnum Regem Karolum obtingebant in alode,
Antener adhaberet per ipsam Misculationem, seu et ipsam Caladium villam, visus fuit de
ipsa casa Dei abstrahisse.Qualiscumque de
vobis tali modo in isto facto Commisculatus est. Tit. 25. cap. 8 : Ut Rex
Christianus cum Rege Regum Christo concordet, et alienæ perditioni se non
Commisculet. Formula vulgaris, se Mesler des affaires d'autruy.