mixtones
Apud nos quibusdam Monasteriis fiunt quidam panes, qui
Mixtones seu Mixtoni vocantur : sic forte dicti, quia ex mixtura frumenti et hordei vel
siliginis fiunt et sunt ita modici panes, quod quatuor aut quinque sunt necessarii uni
fratri per diem. Et quia quarta pars annonæ debet dari fratri prægustanti, dicitur hic,
quod frater Lector Mixtum accipiat, id est, unum panem, Modicum vocatum
sive Mixtonum ; vel ab hoc Mixto sunt verius appellati Mixtones.