mixtum
merum. Gloss. Græc. Lat. :
Cum peterem Mixtum , vendidit ille merum.
Ps. 74. vers. 9 : Vini meri plenus Mixto. Novatus Catholicus
Homil. ad Fratres : Infinitum putant esse, quod alius non potest facere, et
arbitratur quod ipse solus hoc potest facere, aut forte nec bibit, nec ipsam aquam
Mixtam. S. Eulogius lib. 2. Memor. Sanct. cap. 10. de Georgio quodam Monacho :
Merum aqua tandiu temperabat, usque dum color inficeretur, sapor abesset.
Insipidus namque ille gustus (ita referebat) nec bibere nimium, nec temulari convivam
patitur. Charta Caroli Calvi pro Monast. S. Mariæ Suession. ann. 858 :
Vini modii 200. et mellis modii 10. ad dandas omni tempore regulares eminas, et
in solemnitatibus Mixtas purasque potiones propinandas. Potioni mixtæ Monachicæ
opponitur pura, apud Ratpertum de Casibus S. Galli cap. 16. pag. 104 :
Hic
cum circa Subdecanum Ruodpertum mensuram puræ potionis suæ coram se habentem
consedisset, ut domi solitus erat, statim bibere volens, eam manu sumpsit, et impiger
hausit, etc. Vide Regulam Magistri cap. 23. 27. 77. et Ordinem conservationis
Monasticæ cap. 11. ubi Mixtumpro ipsa potione mixta sumitur. Hinc
Miscere dictum est pro ministrare et propinare. Theodemarus
in Epist. ad Carolum Mag. : Aliis diebus, prandentibus Fratribus, quum vinum nobis
abundat, singulas phialas Miscere facimus, in summis quoque festivitatibus,.... jam bis
ad prandium Miscere facimus. Capitula Monachor. ad Augiam directorum cap. 7 :
Ut autem signum Cellararius ad potum pulsaverit benedicendum, satim octo vel
decem surgunt juvenes absque ulla tarditate ad Miscendum Fratribus. Capitula
Monachorum S. Galli ann. 817. cap. 18 : Ut quatuor Fratres juniores... deputentur
ad Miscendum, qui tamen reficiantur cum cæteris.
Virorum capita diluens, ministerium faciens, quos ante levarat, eisdem
sua manu Miscebat, ut fessos de sudore sumpta potio recrearet. Alcuinus in
Vita S. Willibrordi Episc. n. 17. sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 612 : Mandavit
specialem suam flasconem sumere, ac pauperibus Miscere Christi. Adde Vitam
sancti Anscharii Episc. sæc. 4. part. 2. pag. 108. cap. 35. et Vitam. S. Guidonis sæc.
6. part. 1. pag. 513.Mixtum, merod, sc. poculum. Vita S.
Desiderii Episc. Cadurcensis cap. 10 : Subito rubore perfusus, mixtum aquæ poscere
cœpit, anxie ac vehementer satagere : quem Episcopus cernens nimis anxie palpitare,
festinanter vinum servis suis afferre mandavit... allato igitur vino, nullatenus homo
ori suo applicare permisit, sed longe repellens guttam aquæ clamare cœpit, cumque aqua
fuisset allata, cyathum præripiens deglutivit.Messcé, ut videtur, potus seu cerevisiæ species. Jura castellani Camerac. ex Cod. reg. 8428. 3. fol. 217. r° :
Item le Chastellain doit avoir des cambiers pour donner congié de brasser, et aussi
de ceulx qui font le Messcé, toutesfois qu'il brassent, un sextier et xij. deniers
Cambresis, Vide supra Mezium.Mixtumsignificet in Regulis Monasticis, ambigunt viri docti. Regula S. Benedicti cap. 38 :
Frater autem hebdomadarius
accipiat Mixtum, priusquam incipiat legere, propter communionem sanctam, et ne forte
grave sit ei jejunium sustinere. Ubi S. Hildegardis ait Mixtum, esse panem vino intinctum. Boherius in eamdem Regulam cap. 39. scribit Italis
jentaculum, seu quod nos vulgo
Mixtumoccurrit in Constitut. Sororum Pœnitent. S. M. Magdal. apud R. Duellium tom. 1. Miscell. pag. 170 :
Nec tunc
serviunt quæ Mixtum sumant ; hoc est in Adventu, Quadragesima, aliisque
jejuniis ab Ecclesia indictis.Est autem consuetudo quatenus
reindutis pannis afferatur scyphus plenus vino, et dimidia libra panis, dicente Priore
post verberationem, Modo date ei Mixtum. Et cap. 32 : Et sicut alio
tempore mos est, cum infantibus sumant de pane et vino Mixtum. Liber Usuum
Ordinis Cisterciensis cap. 73 : Mensura Mixti sit quarta pars libræ panis, et
tertia pars heminæ vini. Quod firmat etiam Beletus cap. 119 : Statutum
est in quibusdam Ecclesiis, et ubique terrarum sic debet fieri, ut illo die (quo
Communio seu Eucharistia datur) panis et vinum in Ecclesia habeatur,
et cum homines communicaverint, detur statim unicuique panis buccea priusquam recedant,
et paululum vini, ne forte quippiam de Sacramento in ore remanserit, quod expuendo
facile emitti queat. Posset enim facile contingere, si non statim comederetur. Quæ sane
laudata consuetudo omnibus probatur, sumpsitque originem ex institutione B. Benedicti ;
instituit namque vir sanctissimus ob eandem causam, ut illi qui aliis Fratribus debent
in prandio post Communionem ministrare, aliquid prius comederent. Atque hoc quidem
prandium Mixtum appellari solet. Ita etiam mixtuminterpretatur Smaragdus. Chrodegangus Metensis in Regula Canonicorum Metensium cap. 21 :
Et
Lector et Cellerarius, et Portarius vel Septimanarius, vel qui ministrant quando
Episcopus cum Clero in refectorio reficit, antequam Fratres in refectorium veniant,
Mixtum de pane et potu accipiant, ut grave eis non sit jejunium sustinere, interim quod
Clerus reficit. Liber Ordinis S. Victoris Parisiens. cap. 12 : Eos qui
post Capitulum Mixtum accipiunt, aut qui profecturi quoquam ante Conventum cibum sumant,
etc. Et cap. 48. de Lectore mensæ : Ipse autem debet ab Armario quærere,
quid et ubi legere debeat. Mixtum, si voluerit, accipiat. Capitula Monachorum ad
Augiam directorum, cap. 5. Edit. Baluzianæ : Lector vero post Sextam, antequam
accedat ad legendum, accipiat Mixtum supra : accipiant super constitutam annonam Mixtum,
ut non sit eis grave jejunium, dum ministrant. Neque aliter Consuetudines
Floriacenses : Post Tertiam Mixtum pueri accipiunt, et debent habere a Cellerario
caseum. Consuetudines Eoveshavensis Monasterii in Anglia : Quandocumque
est potus post Nonam, percipiet Refectorarius duas justas de Cellario, et ad Mixtum
unam. IbidemQui ad superiorem mensam sederit, ut Custos
ordinis sederit, duplum (panem monachilem percipiet :) qui missam majorem
celebraverit, duos : Lector vero et servitores unum ad Mixtum. Eadmerus de S.
Anselmi similitudinibus cap. 46 : Datur Mixtum interea cibi, donec conveniant omnes
qui cum eo erunt cœnaturi, etc. Leo Ost. lib. 1. cap. 14 : Pondus quoque
libræ panis et mensuram vini, sed et calicis mensuram, quam in Mixto servitores accipere
debent,.... transmisit. Atque ita passim mixtumusurpant Usus antiqui Cistercienses d. cap. 73. 75. 82. 84. 90. 91. 106. 108. 112. 114. et Statuta Ord. Præmonstrat. dist. 1. cap. 7. 17. 19.
Mixtumapud Monachos idem fuerit quod
jentaculum, ex pane scilicet et modico vino constans ; quod aliis iterum monumentis firmari potest. Hildemarus in Comment. ad Regulam S. Benedicti, quod sub Ludovico Pio edidit, ad cap. 38 :
Mixtum enim intelligitur panis et vinum, sicut superius dixit,
singulos biberes et panem. Cui consona sunt quæ Bernardus Mon. in Ord. Cluniac.
part. 1. cap. 74. scribit : Perlatum est aliquando R. P. D. Henrico sedenti in
Capitulo, quod mensæ Lector, Hebdomadarii etiam coquinæ, et Cellerarius, Custosque
ecclesiæ qui consuetudinaliter post majorem Missam Mixtum accipere solent, mensuræ panis
et vini olim a B. Benedicto, statutæ, alia quædam epularum munuscula, a Decanis horas
canonicas, professionis causa, in prandendo prævenientibus, sibi largita
intermiscerent ; quæ res non modo ei irrationabilis visa est, verum etiam contra
Constitutionem Regulæ prædicti Patris Benedicti usurpata, in qua præcipitur singulos
biberes tantum et panem hebdomadariis coquinæ atque lectori dari super statutam
annonam ; unde generali definitione sancivit nihil penitus aliud, quam quod Regula
præcipit, in Mixto esse sumendum. Quæ vero fuerit panis et vini mensura in hoc
jentaculo assignata docet S. Wilhelmus lib. 1. Constitut. Hirsaug. cap. 97 : Ad
Mixtum non accipiunt, nisi quod S. Benedictus præcipit, quartam partem panis absque
libra sua, et de vino (similiter quartam partem mensuræ solitæ.) Adde lib. Usuum
Ord. Cisterc. cap. 73. supra laudato.dejejunare. Statuta Ordinis
de Sempringham:
Debilitati plurimum nostrorum gratia misericordiæ
condescendentes, Canonicos permittimus Mixtare quousque 30. annos ætatis compleverint :
in majori vero ætate id fieri omnino prohibemus, nisi ordinate in Capitulo, petita
misericordia, alicujus infirmitati a Priore ad tempus condescendatur,... Mixtum
sumentibus panis et cervisia detur, et nihil melius, nisi forte necessitate cogente
alicui misericordia impendatur ad tempus. Adolescentiores quibus diebus jejuniorum
Mixtum sumere conceditur, semper ante Tertiam in æstate, ante Sextam in hieme illud
sumant,... mensura Mixti sit quarta pars libræ panis, et tertia pars eminæ potus,... et
sciendum quod a capite jejunii usque ad Pascha, exceptis dominicis diebus, et 3. diebus
Rogationum, et 4. Temporum, et vigilia Domini et Sanctorum, Mixtum non sumitur, nec
pulsatur.Ipsi quoque Fratres oblationes pro nobis Domino offerant, et de vino, quod in
vineis prædictæ villæ natum fuerit, decem modia in Sacrario Fratres mittant, quod Mixtum
fiat vino in sacrificio deputato, quatenus et donariis voti nostri etiam sacrosancto
sacrario portio deesse non debeat. Occurrunt eadem verba in alia Charta ejusdem
Caroli ejusdem anni pro Ruolio : sed quid hoc loco mixtumsonet, non omnino constat.
mistumaliquando sumi supra observavimus : de vino quippe ad sacrificium Missæ deputato ibi loqui Carolum Calvum opinor.
Valent quolibet anno 6. modios grani...
medietatem Mixti, et aliam medietatem ordei. Alibi mixturadicitur.
Mixta annona, non semel in Tabulario S. Remigii, ubi interdum etiam
mixtura. Occurrit etiam in Tabulario Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 56.
Bled Moitangé, in Charta ann. 1336. ex Tabular. Commerciaci :
Il nous doit payer et rendre audit jour en nostre dit
chastel un septier de bled Moitangé.Mixture, in Consuet. Arvern. cap. 31. art. 23. 29. nostris
Mixturam vero
quam debent Rustici per censum, hoc sunt de quarteria 2. sestaria de avena, 3. eminas,
et quartum ex hordeo aut annona. Si vero Mixturam simul recipere noluerint, reddant cui
addant cumula et non caleate ; de ordeo vero eminam cumulam, aut de annona
rasam. Tabular. Dalonensis Abbatiæ fol. 63 : Ad censum 7. sextariorum et
unius eminæ Mixturæ . Utitur Rigordus ann. 1195. Datiarii vini et Misturæ
plebis de Aplano, in Charta Italica ann. 1327.Erat autem
panis ejus grossus, siliginis videlicet, avenæ, hordei furfuris, vel Mixturæ. Panis variæ annonæ, in Charta ann. 1066. apud Miræum tom. 1. pag. 66. Vide Mescalia.
Habet ibi farinarias 11. unde exeunt in censu de annona mod. cxx. de
frumento mod. xl. de Mistura lxxx. Charta ann. 1564. e
Tabular. Eccl. Massil. : Et pro Mistura dictæ eleemosynæ faciendæ 75. eminæ
annonæ.Dixerunt etiam quod
x. sextarios Mistoili sui et x. sextarios avenæ injuste
detinebat.Radulphus presbyter de Argentolio
contulit presbytero ecclesiæ de Villanis sextarium Mistolii.Monachi vero pro
his omnibus tenentur dare eidem Philippo in primo anno vii. modios bladi,
scilicet xxi. sextarios de tritico, totidem de Mixtillo, totidem de hordeo,
totidemque de avena. Mestellum, in Charta ann. 1211. in Tabular. Monast. Hederæ
fol. 49.Titulo
pignoris obligaverunt... unum modium bladi, medietatem Mixtolii competentis, et
medietatem avenæ. Bladum Mixtolium, in alia ann. 1250. in Probat. Hist. Drocens.Et nonam
gerbam frumenti, Mestilonis, siliginis, et omnis generis bladi, etc. Vetus
Charta in Hist. Monmorenciaca pag. 36 : Habent etiam prædicti Fratres in molendino
de Stagno sex annonæ modios, tres de mousturenge, et tres de Mesteil.Sex minas
bladi annui redditus scilicet Mestillionis boni et sufficientis. Mistilio, in
eodem Chartular. pag. 1463.Scripsit manu propria libros Ecclesiasticos, videlicet duo Missalia, duos
Graduales sive Jornaria, duo Prosaria, et unum Mixtum. scil. ex aliis. Missale mixtumin Missale 2.
Supertunica de Mixto, f. quia varii coloris, vel diversi panni. Testamentum ann. 1326. apud
MadoxFormul. Anglic. pag. 426 :
Item volo quod
collobium et capicium meum de Mixto vendatur... Item lego Waltero filio meo unam
supertunicam de Mixto.Angariaet
Parangaria. Vide in his vocibus. Charta ann. 1354. in Reg. Cam. Comput. Paris. sign.
Viennefol. 56. v° :
Sint de cætero liberi et immunes... a quacumque exactione,... angario, parangario
seu Mixto ordinario, extraordinario, etc.