molaria
Una cum libra Molaria in molendinis
nostris dictæ villæ. Statuta Vercell. lib. 7. f. 151. v°. : De his qui
pro eorum usu non debent solvere Molariciam. Item statutum est quod si quis civis vel
districtuabilis Vercellarum emerit aliquam vel aliquas molas ad usum suum, scilicet
molendini sui ; vel quod ab alio tenuerit, non debeat solvere communi vel alicui pro
communi Molaria. Et si emerit non ad usum suum, sed causa vendendi, solvat Molariam, ut
consuetum est.Chabot, tom. 4. Galliæ Christianæ pag. 4 :
Donamus eisdem Molarias, quæ sunt in descripto
feodo. Mox : Universas autem concessiones nostras... liberas ab omni
costuma, tallia, ac servientia esse concedimus, cunctosque ad eorum Molarias ac
molendinum et opera venientes, etc.molæextrahuntur, lapicidina. Vide infra Moleria 1.