monasteria
Inter Cœnobium et
Monasterium ita distinguit Cassianus, quod Monasterium possit etiam unius Monachi
habitatio nuncupari : Cœnobium autem non nisi plurimorum.
Moster, in Charta ann. 1266. ex Chartul. Campan. fol. 403.
Abbates per Cœnobia, vel, ut hoc tempore nuncupantur,
Monasteria, tales constituantur, etc.Ad latera
vero ipsius basilicæ Monasteria parva subjunxit, quæ omnia novis tessellis auratis,
simulque promiscuis aliis calci infixis mirabiliter apparent... Monasteria vero parte
virorum, etc. Vide Observationes ad vitas S. Joh. Angelopti et Joh. II. ibid.
pag. 70. et seq. ubi hi S. Paulini versus referuntur quibus hæc sententia mire
confirmatur :
Cellula de multis, quæ per latera undique magnis
Adpositæ tectis præbent secura sepultis
Hospitia.
Διπλᾶ δὲ μοναστήρια
εἶπον τινὲς λέγεσθαι, οὐ τὰ ἔχοντα ἐν ταυτῷ καὶ ἄνδρας καἰ γυναῖκας, ἀλλὰ τὸ πλησίον καὶ
ἡνῳμένως κτισθέντα, καὶ λογιζόμενα ἕν ὡσανεῖ διὰ τὴν πολλὴν ἑνότητα. Adde
Zonaram ad cap. 20. Synodi VI. Jul. Anteces. Const. 115. cap. 483 : In nullo loco
Monachos et Monachas permittimus unum Monasterium habere : sed nec ea quæ duplicia
vocant, etc. S. Eulogius lib. 3. Memorial. Sanctor. cap. 10 : Expleto jam
propriis sumptibus Tabanensi Cœnobio, eo se viri cum mulieribus Christo militaturi
conferunt. Et infra : Claustra feminarum a cellulis Monachorum altis
interjectis disparata maceriis, licet unius Patris gubernaculo regerentur, hæ tamen
sequestratis se mansiunculis retrudentes, nulli omnino contuendi se facultatem
præbebant. Rudolphus Monachus Fuldensis in Vita S. Liobæ cap. 1 : In quo
duo Monasteria antiquitus a Regibus gentis illius constructa sunt, muris altis et firmis
circundata, et omni sufficientia sumptuum rationabili dispositione procurata : unum
scilicet Clericorum, et alterum feminarum : quorum ab initio fundationis suæ utrumque ea
lege disciplinæ ordinatum est, ut neutrum illorum dispar sexus ingrederetur : nunquam
enim virorum congregationem femina, aut virginum contubernium virorum quisquam intrare
permittebatur, exceptis solummodo Presbyteris, qui in Ecclesias earum ad agenda Missarum
officia tantum ingredi solebant, et consummata solenniter oratione ad sua
redire. Mox ibidem subditur Tettam Abbatissam utrumque Monasterium rexisse.
Ejusmodi vero monasteria duplicia in posterum fieri vetantur in Synodo Nicæna II. can. 20.
Agunt præterea de hisce duplicibus Monasteriis Isidorus lib. 2. de Eccl. offic. cap. 15.
Beda lib. 4. Hist. cap. 15. Vita S. Hadelogæ virg. cap. 3. Vita S. Elfledæ, Vita S.
Gileberti Sempringhamensis pag. 678. Jo. Bollandus ad Vit. S. Angilberti n. 13. etc. Vide
præterea Ignatium Diac. in Vita S. Nicephori Patr. Constantinopol. n. 27. Mandatum dari
solitum Metropolitanis § 16. in Jure Græcorum pag. 432. et infra in voce
Sorores.monachorum monasterium
construi vetuisset, ne pro eo quod domus ipsa ancillarum Dei monasterio cohærebat,
deceptio exinde contingeret animarum. Idem interdixerat Justin. l. sanctiss. C.
de Episc. et Cleric. (1. 3.)Ludwicus occasione cujusdam visionis (ut asseruit)
Monasterium novæ consuetudinis et hactenus inauditæ fundare cœpit, quod Etal, id est
Vallis legis dicitur, nigros monachos ibi locans, milites emeritos cum uxoribus ad
defensionem monasterii ordinans, res monasteriorum aliorum abstractas huic adjecit.
Potuit tamen eum instruere ad hoc factum sine scientia zelus Dei : nec enim decet
militem ad prælium accedere cum uxore, sicut B. Martinus dixisse legitur cuidam militi,
qui suam conjugem secum in monasterio vivere et servire Domino postulavit. Haud
scio tamen an illud monasterium novæ consuetudinis et hactenus inauditædixerit Anonymus, quod monachi una et milites cum uxoribus suis sub eodem tecto manerent ; vel quod laicis monasterii bonorum administratio fuerit commissa. Novum certe utrumque ; at primum hactenus inauditum merito visum fuisset.
Dedit ad Gemmeticensis Abbatiæ capitale
Monasterium.Drogoni Episcopatum dedit, et Hugoni cœnobialia Monasteria.ut secundum regulam vivant, in Lege Longob. lib. 3. tit. 1. § 3.
An ignoras quod sancti Patres plerumque et Religiosa Monasteria de subjectione
Episcoporum, et Episcopatus de Parochia Metropolitanæ Sedis propter infestationem
præsidentium diviserunt, et perpetua libertate donantes, Apostolicæ sedi velut
principalia capiti suo membra adhærere sanxerunt ? Vide Abbates exemptiin
Abbas.
quæ in
mundio palatii esse noscuntur, ut est in Capitul. Pippini Reg. quæ ad
mundium palatii pertinent, in Capitul. 6. Ludovici Pii ann. 819. quæ ex
regali largitate sunt, in Capitul. ejusdem Imper. ann. 823.quæ ad jus regium proprie pertinent, apud Monachum Sangallensem lib. 1.
cap. 14. Quæ ad Regem pertinent, apud Abbonem Floriacensem in Canonib. cap.
19. quæ pendent de manu regia,
quæ ab Imperio
dependent, in Chronico Senoniensi lib. 2. cap. 1. quæ sunt juris
regii, in Charta Ottonis IV. Imper. ann. 1210. apud Ughellum in Episc.
Dertonensib. Imperialia, apud Innocentium III. lib. 13. Epist. 39. et Anastasium Biblioth. in Præfat. ad Serm. Theodori Studitæ de B. Bartholomæo :
Monasteria regalia, in Chronico Farfensi pag. 671. in Capit. Pipini cap.
20. in Lege Longob. l. 3. tit. 1. c. 30. Regium Monasterium appellatur, Monasterium nempe
S. Cornelii, cui, ait idem Imp. in feudationis Charta
Regium vocabulum
dedimus. Monasterium S. Albini apud Andegavenses, una e Regalibus Abbatiis, in Charta Nefingi Episcopi Andegavensis dicitur, ut Monasteria S. Dionysii, S. Germani de Pratis, et S. Benedicti super Ligerim,
Regales Abbatiæ, in Charta Philippi Regis
ann. 1210. in Tabulario Fossatensi fol. 153. Abbatia Ferrariarum, in Chronico Moriniacensi
pag. 369. Corbeia nova, in libello de Fundatione Cœnobii Bigaugiensis pag. 248. Philippus
frater Ludovici VII. Regis Fr. Abbatemse inscribit
quarumdam regalium
Abbatiarum, videlicet S. Mariæ de Stampis, S. Mariæ de Corboilo, S. Mariæ de Medunta, S.
Mariæ de Pinsiaco, et S. Melonis de Pontisara, in aliquot Chartis quæ descriptæ
habentur in Probat. Hist. Drocensis pag. 226. 228.Quod Monasterium Domnus Guntbertus vir illustris in honore S. Petri
construxisse traditur, quod Regale vel Fiscale vocatur, eo quod in Regali potestate
usque ad moderna tempora fuerit habitum. Vita Aldrici Episcopi Cenoman. n. 6 :
Quod Abbatia S. Vincentii non esset de jure antedicti Episcopi, sed fiscus
sæpedicti HLudovici Imperatoris esse debebat. Diploma Henrici II. Imp. ann.
1012. apud Ughellum tom. 2. pag. 513 : Abbatia super res juris nostri
constructa. Chartæ Alemannicæ apud Goldastum cap. 96 : Testes auditi super
controversia, an Monasterium S. Galli sub ditione Episcopi Constantiensis esse deberet,
an vero sui magis juris esset : pars Episcopi Hattonis dixit, quod nostrum Monasterium
temporibus Pipini et Karoli Episcopis Constantiensibus fuisset subjectum : nostri vero
jurati dixerunt, quod nostrum Monasterium in loco libero, non in fisco, non in terra
Ecclesiastica esset, non per ullius hominis traditionem, sed in solo Imperatorum
arbitrio stare, quem ei loco præficiat, etc. Charta Ludovici VII. Reg. Franc.
ann. 1172. ex Tabulario Fossatensi fol. 20 : Cum omnes Dei Ecclesias nobis
subjectas dextera Regiæ potestatis ab incursu malignantium habeamus protegere, et earum
jura illibata conservare, de illis tamen specialem tenemur gerere sollicitudinem, quas
de nobis regale tenentes ab antecessoribus nostris bonæ memoriæ Regni Francorum Regibus
in fisco Regio fundatas esse cognoscimus. Hinc ejusmodi Abbatiæ Regum hæreditariæ possessionesdicuntur apud Wandelbertum de Miraculis S.
Orta est inter Treverorum Pontificem tunc Werniadum et Abbatem
Assuerum pro eadem Cella contentio, asserente Episcopo eam ad suæ Ecclesiæ jus
pertinere, Abbate contradicente, esse illam Regis lege hæreditaria possessionem,
etc.In
alia Synodo nobis perdonastis, ut illa monasteria, ubi regulariter monachi vel monachæ
vixerint, hoc quod eis de illis rebus dimittebatis, unde vivere potuissent, exinde, si
regalis erat, ad domnum Regem faciant rationes Abbas vel Abbatissa ; et si Episcopalis,
ad illum Episcopum. Capitulare ann. 793. cap. 6 : De Monasteriis et
Xenodochiis quæ per diversos Comitatus esse videntur, ut regalia sint, et quæcunque ea
habere voluerit, per beneficium domini Regis habeat. Charta Caroli Cal. apud
Steph. Baluzium in Append. ad Capitul. num. 61 : Et postmodum veniens in memorati
genitoris præsentiam prædictum Monasterium contulit, ut sub defensione atque mundeburdo
piissimi genitoris nostri consisteret, et perpetuo ibidem Monachi famularent, ita ut
nullius ditioni subditi essent, nisi solius Dei, et semper sub defensione atque
immunitate Regis consisterent. Adde num. 122. Chartæ Ottonis M. ann. 965. et
Ottonis II. ann. 974. et Ottonis III. ann. 990. pro Monasterio S. Maximini Trevirensis,
apud Nicol. Zyllesium : Ea siquidem ratione ut idem Cœnobium sub nostro
successorumque nostrorum mundiburdio vel defensione perpetualiter permaneat, nec alicui
sedi aut Ecclesiæ, vel cuilibet personæ beneficiarium aut subjectum, nisi Imperatori vel
Regis dignitati subjaceat. Charta Ottonis III. Imp. ann. 1001. apud Ughellum
tom. 2. pag. 357 : Unde Abbatiam de Pomposa ab omni subjectione Archiepiscoporum
sive aliorum excutimus, ut Regalis sit, nulli donantium personarum subjecta.
Alia Friderici II. Imp. apud Rocchum Pirrhum tom. 1. pag. 156 : Asserens dictum
Monasterium nostræ regali dignitati fore immediate subjectum. Charta ejusdem
Friderici ann. 1193. pro Monasterio S. Quirini Tegernseensi : Ut sit regalis
Abbatia in perpetuum, et omnimoda libertate sublimata, et ab omnis obligationis
subjugatione libera, ut nullus Episcoporum vel Archiepiscoporum, vel Ducum, vel
Marchionum, vel Comitum, vel aliqua omnino persona præsumat hanc molestare, vel a sui
statu dimovere. Innocentius III. PP. lib. 16. Epist. 162 : Cum ipsorum
Monasterium, juxta morem patriæ (Græcorum) a jurisdictione quorumlibet
Ecclesiasticorum Prælatorum exemptum fuerit ab antiquo, et soli CPolitano Imperatori
subjectum. Idem vero summus Pontifex in Epist. ad Patriarcham CP. in Gestis
ejusdem pag. 108. satis insinuat ea Monasteria ab ipsa etiam Patriarchæ jurisdictione
fuisse exempta. Vide Metropolim Salisburgensem tom. 1. pag. 276. tom. 3. pag. 398. et
Bullarium Casinense tom. 2. pag. 78.Ordinarii,
Mandamus
quatenus singulis diebus Dominicis et festivis in suis ecclesiis, monasteriis et
capellis infra præscriptarum Horarum solemnia... eumdem D. Herveum et contradictores et
rebelles excommunicatos nominatim (denuntient) , campanis pulsatis et
candelis accensis, ac demum in terram projectis, cruce erecta et religion... inducta,
aquam benedictam aspergendo ad fugandum dæmones, qui eos detinent ligatos et suis
laqueis catenatos, orando quod D. N. J. C. ipsos ad catholicam fidem reducere dignetur,
ne eos in tali perversitate dies eorum finire permittat ;... et hoc facto et finito, ad
januas ecclesiarum suarum una cum clericis ac parochianis accedendo, et ad terrorem, ut
ipse D. Herveus episcopus ac contradictores et rebelles eo citius ad obedientiam
redeant, tres lapides versus domos kabitationum suarum projiciendo, in signum
maledictionis æternæ, etc. Hæc in rebus etiam gravissimis fortean nimis graviora
viderentur ; neque tamen his terminis stat sententia ; interdicto subjicitur tota episcopi
diœcesis, ac demum ipse principi puniendus dimittitur, si hujusce monasterii exemptionem
exagitare persistat. Legesis Chartam ipsam loco laudato.Ut nullo modo permaneat ipsum monasterium in
regimine illius episcopi, in cujus episcopio est situm, nec alterius personæ, nisi in
Dei omnipotentis, quem ejusdem facimus heredem, et sequente eo sit ordinatum.Monasteria liberapassim dicuntur,
Abbatiæ liberales, in Charta Ottonis Imp. in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 344.
Cum libera
Monasteria, quæ Imperialia nuncupantur, Græcorumque domino nulli essent Archiepiscoporum
vel Episcoporum subjecta. Charta Roberti Episcopi Messanensis ann. 1094. apud
Rocchum Pirrhum in Episc. Pactensib. pag. 387 : Placuit... præfato Comiti Rogerio
(Siciliæ) ut per Siciliam in territoriis Episcopalium Ecclesiarum libera
constitueret Monasteria Monachorum, etc. Charta alia Ricardi I. Regis Angliæ in
Monastico Anglic. tom. 1. pag. 527 : Ita ut præfata Abbatia in perpetuum libera et
in capite de Corona nostra sit, sicut Abbatia S. Edmundi, et aliæ Abbatiæ Regales, quæ
per Angliam sunt constitutæ. Ita tamen interdum liberaerant, ut Sedi Apostolicæ immediate subjicerentur. Ditmarus lib. 3 :
Congregatis ibi Monachis
liberam fecit Abbatiam, datisque sibi rebus necessariis, Apostolico
confirmavit privilegio. Historia Monasterii Melicensis : Tertium vero
(Monasterium) a progenitoribus suis fundatum... libertati donavit, ac
sedi Apostolicæ obtulit exemptum permissione et rogatu D. Udalrici Episcopi Pictaviensis
nobiliter ditavit. Charta Henrici Regis ann. 1048. ex Tabulario Fossatensi fol.
15 : Sed usque in avum Apostolicalis atque regalis Abbatia existat. Et si
in hisce immunitatibus Episcoporum, in quorum diœcesibus erant Monasteria libera,
consensus interveniret, hæc semper conditio apponebatur : Salva tamen personæ
nostræ successorumque nostrorum canonica reverentia, ut est in Epistola Walteri
Episcopi Cabilonensis pro Monasterio Cisterciensi, in Hist. de ejusdem Ordinis exordio.
Privilegium Joannis Papæ pro Ecclesia Lochiensi a Goffrido Grisagonella constructa :
Quos nos divina fulti fiducia ita confirmamus, ut præfata Ecclesiæ sit semper ab
omnium hominum dominatione libera, ut præter Romanum Pontificem nullum habeat
præsulem... Hoc autem factum est assensu et voluntate Harduini tunc temporis Turonensis
Archiepiscopi. Vide Vitam Aldrici Episcopi Cenom. num. 47. Vitam S. Baboleni n.
20. Edit. Petri Chiffletii, Ughellum tom. 4. Italiæ sacræ pag. 674. et Baluzium ad Lupi
Ferrariensis Epist. 12.Abbatiam enim liberam, et a tempore avi sui per
liberalitatem Vulgrini ab omni obnoxietate emancipatam, in illo jam proximæ electionis
articulo potestativæ coactionis districtione ad hoc tentavit pertrahere, ut Monachi
nostri in electione sua liberam vocem non haberent, sed ut subjugales Abbatem, qui per
manus aliorum et considerationem eis esset impositus, susciperent. Epist. 15. ex
Sugerianis.Dixitque eis ut ipsi componerent et dictarent cartam
libertatis,... et dimisit locum liberum penitus ac perfecte, ut nullus posterorum suorum
vel hæredum posset ullam rationem habere vel excogitare ad istum locum. Adde
pag. 16. 21.Statuit et
ordinavit (id. Episcopus) ut Monasterium beatæ Gratæ liberum sit, et
similiter venerabilis Justina Abbatissa, et cæteræ sorores ejusdem loci, quæ nunc sunt,
vel pro tempore fuerint, sint liberæ et exemptæ a jurisdictione Pergamensis Episcopi et
successorum ejus. Interdum fundatores ipsi Monasteria a se extructa Sedi
Apostolicæ offerebant, cui soli obnoxia esse volebant, sub aliquo censu annuo. Bertholdus
Constantiensis ann. 1093 : Idemque Monasterium... sic melioratum et de sua
potestate emancipatum S. Petro sub jure tributario contradidit, ut Apostolicæ Sedi
deinceps principaliter subjaceret, et sub ejus defensione, ut alia libera Monasteria,
jure perpetuo polleret. Vide Acta Murensia pag. 21. Ughellum tom. 7. pag. 705.
715. etc.Monasteria liberaab
ingenuisinterdum distincta fuisse, observat Mabillonius tom. 4. Annal. Bened. pag. 48.
Libera, dicebantur, quæ Romano Pontifici
ingenuavero quæ soli Regi in temporalibus subjecta erant.
Et quoniam moris erat in locis Regalibus, ut
nemo præficeretur absque regio nutu, etc. Lex Longob. lib. 3. tit. 1. § 30. De
Monasteriis et Xenodochiis, quæ per diversos Comitatus esse videntur, et regalia sunt,
ut quicunque ea habere voluerint, per beneficium domini Regis habeant, id est,
ea ab ipso Rege impetrent, sed forte in beneficium : nam § 29. solæ Ecclesiæ Baptismales a
laicis hominibus teneri vetantur, non item Monasteria. Odo Fossatensis Monachus in Vita
Burcardi Comitis Corboilensis, eumdem Comitem hisce verbis Robertum Regem convenisse
scribit : Oro namque ut Ecclesiam Fossatensis Cœnobii quæ regali subdita est
dominio, vesterque fiscus fore videtur, mihi servitutis vestræ obsequiis parenti tuo
præcelsa Majestas concedere dignetur. Cui Rex ait : Cum omnibus constet prædecessorum
nostrorum temporibus regalem semper fuisse Abbatiam, quomodo valet fieri, ut a nostra
regali potestate separetur ? Vide Joann. VIII. PP. Epist. 34. Vitam S. Willelmi
Abbatis Roschild. n. 20. et Vitam S. Walteri Abbatis Pontisarensis num. 5.Quandam Abbatiam ad
honorem S. Benedicti super res nostri juris constructam, in Alpe quæ dicitur Bifurco,
tantum a Regibus vel Imperatoribus solitam investiri, etc. Ex quibus docemur
Abbatias de quibus investituræ, perinde ac Episcopatuum, per baculum fiebant, Regales
fuisse.Si forte contingerit Sedem Episcopalem, vel aliquam Abbatiam Regalem
vacare, volumus ut Canonici Ecclesiæ, vel Monachi Monasterii vacantis veniant ad Reginam
et Archiepiscopum, sicut ante nos venirent ; et liberam electionem ab eis
petant. Unde scribit Sugerius in Ludov. VI. pag. 310. Adamo Abbate Sandionysiano
mortuo, se in Abbatem a toto Conventu electum : sed quia inconsulto Regeid factum fuerat, eumdem Regem electionem noluisse admittere. Exstant complures aliæ Chartæ, quibus Abbatum Regalium electiones confirmari a Regibus expetuntur ab ipsis Monachis electoribus, in Prob. lib. de Immunit. Ecclesiæ Gallicanæ cap. 16. num. 6. 8. 9. 11. 14. 20. 21. De Regalium vero Abbatum installatione per Reges ipsos, legitur Charta Philippi Aug. ann. 1185. pro Episcopo Silvanect. in Regesto ejusd. Regis Herouvalliano fol. 166 :
Galfrido Episcopo Silvanectensi concessimus donum illud quod genitor noster bonæ
memoriæ Ludovicus Rex fecit Amalrico Episcopo Silvanectensi de Abbatibus regalibus in
stallum mittendis, videlicet ut non per alium quam per eum tantum, vel per ejus
successores possint institui. Atque indeAbbates Regalesdicti.
Abbates ad Palatium pertinentes, in Capitulari Radelchisi
Abbatem Regalemse esse asserebat, proindeque a jurisdictione Episcopi exemtum : hanc descripsit Jacobus Petitus post Pœnitentiale S. Theodori pag. 706.
Abbas Besuensis se esse dicebat
Abbatem nostrum regalem, et episcopus contra asserebat ipsum abbatem et ecclesiam suam
et burgenses suos, esse de sua jurisdictione temporali.in militiam ire, et Regalitati serviretenebantur, ut est in Diplomate Henrici Imp. ann. 1063. pro Monasterio S. Maximini Trevirensi, quod a Duchesnio descriptum est in Historia Limburgensi pag. 29. Quæ quidem Monasteria Regia ea sunt,
quæ Regi militiam vel dona deberedicuntur, in quodam Constituto, quod habetur in tomo 2. Scriptor. Histor. Franc. pag. 323. Chronicon Senoniense cap. 16. de Mediano Monasterio :
Sed quia idem Monasterium, sicut et alia circumjacentia, Imperio
Romano subjacebant, et in expeditione Imperatoris armatorum cuneos de jure mittere
solebant, præliis crebrius innovantibus, Ecclesiæ miserabiliter opprimebantur.
Ardo Monachus in Vita S. Benedicti Abbatis Anianensis : Erant etiam quædam ex eis
munera militiamque exercentes (Abbates :) quapropter ad tantam devenerant
paupertatem, ut alimenta vestimentaque deessent Monachis.quod utendo jure suo regio possit Monachum vel Monialem in iis in principio sui
regiminis post suam coronationem ponere, ut est in Regesto Parlamenti
Olim, fol. 26.
Annatæad Regem spectabant, quas Ludovicus VII. Rex Franc. Monasterio S. Victoris Parisiensis concessit. Vide Annuale.
Abbates Regales, perinde ac Episcopi Buticulario Franciæ centum solidos exsolvere tenebantur, cum Abbatialis dignitatis confirmationem ab Rege expetebant, vel forte cum eidem fidelitatis præstabant sacramentum. Ad id sane Abbatem S. Sulpitii Bituricensis et Abbatem S. Dionysii in Francia Aresto ann. 1265. condemnatos docemur ex 1. Regesto Parlament. fol. 147. et Stylo antiquo Parlamenti part. 6. § 36 :
Buticularius Franciæ proposuit contra Abbatem Bonæ-vallis, quod
Abbates Regales Regni Franciæ in nova creatione sua generaliter solvere tenerentur
Ministerialibus de Hospitio Domini Regis 25. libras Paris. videlicet Dapifero 10.
libras, Buticulario 100. sol. Cambellano 100. sol. et minoribus Cambellanis centum
sol. qui quidem Abbas, licet diceret se ad hoc non teneri, cum domino Regi non
faceret fidelitatem vel homagium, ad id exsolvendum Judicio et Aresto Curiæ damnatus
perinde fuit. Meminit Alexand. III. PP. Ep. 162. ex iis quæ habentur in tomo 4. Hist.
Franc. hujusce præstationis ab Abbatibus Regalibus, Franciæ Buticulariis fieri
solitæ, licet frustra contra reclamarent. De hocce Anno Dom. 1282. die Jovis in
Cœna Dom. videlicet 8. Kl. April. Frater Guillelmus dictus de Autisiodoro, novus Abbas
S. Genovefæ Paris. per provisionem summi Pontificis, comparuit coram Dom. nostro Rege
Franciæ Philippo, apud Montem Argi, in Camera ipsius Regis, et obtulit dicto Regi quod
paratus erat ei facere nomine prædictæ Ecclesiæ quod debebat. Atque respondit Consilium
Regis, quod homagium debebat facere dictus Abbas, et fidelitatem jurare, et Prior, et
Conventus dicti loci per literas pendentes regalia petere. Dictus vero Abbas juramentum
fidelitatis statim obtulit facere, quod fecit sub hac forma. Allatum fuit Missale, et
datum in manibus ejus, et stola collo ejus apposita, et tunc juravit, quod Regi in
omnibus fidelis esset, et quod secreta Regis fideliter servaret, et quod Regi bonum et
fidele consilium daret, si super hoc requireretur. De homagio autem faciendo et
regalibus petendis, dilationem petiit, donec super his cum Conventu suo deliberasset :
quæ dilatio concessa est ei. Ad hæc præsentes fuerunt Decanus S. Martini Turon. tunc
Cancellarius Regis, et Guillelmus de Crepi Notarius Regis, Dom. dictus Granche Miles,
Frater Gaufridus Cancellarius, et Frater Legerius Canonicus S. Genovefæ. In Parlamento
sequenti circa festum Ascensionis Domini venit dictus Abbas ad Regem in Camera sua, et
fecit homagium sub his verbis Gallice : Sire, je deviens vostre hom liges, et vous
promés leauté jusque à la mort. De Regalibus petendis dixit Abbas, quod Papa suppleverat
per literam quam miserat ei super provisione sua, quod Conventus et Prior facere
debuissent : quod Rex gratanter acceptavit. Pro droituris Curiæ Regis super præmissis
solvit dictus Abbas in omnibus ad dictum Magistri Gaufridi de Templo et Magistri Petri
de Condé Clericorum Regis 25. libr. Paris. videlicet ipsi Regi pro Senescalia 10. libr.
Paris. domino Joanni de Acon 100. sol. pro Buticularia, Domino Joanni dicto Parcin 10.
libr. Paris. pro Cambellanis. In Regesto 7. Tabularii Regii hi dicuntur Abbates
regales, S. Dionysii, S. Germani, S. Genovefæ, Ferrariarum, S. Benedicti, S. Maximini,
Mauriniaci, S. Maxentii in Pictavia, de Burgolio, Majoris Monasterii, S. Egidii,
Trinorcii, S. Columbæ, Compendii, S. Medardi, S. Crispini, S. Remigii, Corbeiæ, S.
Richarii.ubi Nonnanes sine regula sedent, in Capitulari ann. 789. cap. 3.
in aliud districtius Monasterium in pœnitentiam
redigi dicuntur apud Gregor. Mag. lib. 3. Epist. 9.Munster, ut observant Nebridius Mundelheimius Ep. 17. Antiq. Monast. et Gretzerus lib. 1. Observat. ad Vitam S. Willibaldi cap. 17.
Poscente tandem tempore aream quoque, quam decuit ad construendum
Monasterium et claustrum cum domibus necessariis nobis, ecclesiæ nostræ cathedrali
placuit assignare.Monasteriinomine donat Baldricus Noviom. lib. 3. cap. 4. et 48. Sic perinde Marianus Scotus ann. 1081. Ecclesiam Cathedralem Moguntiæ
Monasterium Episcopale, Dodechinus ann. 1137.
Monasterium principalevocant.
Monasterium Cathedralis Ecclesiæ, apud Philippum Eystetensem in Vita S. Willibaldi cap. 38. § 5. pro ipsa Ecclesia seu Basilica, ubi de cæca quadam :
Et
statim properans sine ductore ad Monasterium Cathedralis Ecclesiæ S. Willibaldo
perpetuam continentiam vovit. Ubi Monasterium Cathedralis Ecclesiæ, non est navis Ecclesiæ, quod vult idem Gretzerus. In Tabul. S. Cyrici Nivern. Ch. 59. Hugo Episcopus Nivernensis Ecclesiam S. Cyrici
monasteriumvocat.
Monasteriinomine designatas fuisse, quod Canonici, qui in iis sacra munia obirent, sub Episcopo suo vitam a Monastica non multo diversam agerent ; quare eorum habitatio
Monasteriumdicebatur, unde ad Ecclesias quibus addicti erant, quemadmodum a Monachis ad ædes sacras Monasteriorum, Monasterii nomen fluxit. Nec dubium certe quin vox
Monasteriumpro Canonicorum domo interdum usurpata fuerit. Marianus Scotus in Chron. ad ann. 1058 :
Padelbrunna civitas cum duobus Monasteriis, id est
episcopatus et monachorum, feria sexta ante Palmas igne consumitur. Idem narrat
Trithemius in Chron. Hirsaug. ad eumdem annum, ubi, quod mire sententiam nostram firmat,
Ecclesiam Cathedralem a monasterio seu canonicorum domo distinguit : Anno prænotato
civitas Padelbronnensis in Saxonia cum duobus Monasteriis Cathedralique Ecclesia majore,
feria sexta ante Palmas incendio miserabiliter conflagravit. Vita S. Bernwardi
Episc. sæc. 6. Bened. part. 1. pag. 224 : Duodecimo Kalendas Februarii nobile
Monasterium sanctæ Hildenensemensis Ecclesiæ....... pæne incendio perditum est.....
Verum S. Dei Genitricis interventu...... illud venerabile templum mansit
incolume.Monasteriadictæ. Vita S. Protadii Episc. Vesontini n. 9 :
Corpus vero ejus (Sancti)
delatum est ad B. Petri Monasterium. Ea enim ædes non Monachorum, sed
Parochialis est. Concilium Rotomagense ann. 1072. cap. 14 : Nuptiæ non in occulto
fiant, neque post prandium : sed sponsus et sponsa jejuni a Sacerdote
jejuno in Monasterio benedicantur.
De
terra in qua fecimus Monasterium de Trapis edificari pro eo quod fecimus dirui vetus
Monasterium quod erat in castello nostro de Trapis.Cœnobiumvocat, quod
Basilicampaulo ante appellaverat. Vilharduinus num. 138. 139 :
le Mostier des Apostres, le Mostier
sainte Sophie. Vetus Gallicus Interpres MS. Codicis ad tit. de S. Trinitate :
Aucuns ierent qui voloient estre ensevelis dedens les Mostiers, si fu dit à
l'Empereur, que nul lai ne doit cuider que les Iglises soient otroiées à cors d'homes,
etc.
Uns vileins ala au Mostier
Soventes fois por Dieu proier.
Cumque corpus (Balduini) pars aliqua
militum hic in Sythia Monasterio juxta patrem vellet sepelire, Elstrudis comitissa ejus
uxor cupiens cum illo in eodem loco incinerari, eum ad Blandinium transferri, et ibidem
tumulari fecit anno Domini cmxvii ... Nondum enim erat licitum mulieribus hoc
intrare Monasterium. Adde cap. 23. part. 2. Hist. MS. Beccensis Monast. pag.
80 : Et quoniam discedenti ipsi nepoti suo Lanfrancus rogando præceperat, ne primo
sui novitiatus anno aliquam vel in refectorio, vel in capitulo, aut in Monasterio
lectionem legeret, etc. Tortarius in Miraculis S. Bened. part. 2. pag. 398 :
Si placet itaque vobis meum consilium, ingressi Monasterium, coram ipso
(Benedicto) terræ prosternamur, etc. Adde Vitam S. Geraldi sæc.
Bened. 6. part. 2. pag. 882. et seqq.Audiens autem beatus Proculus episcopus,
qui, propter metum paganorum cum paucis Christianis non longe a muris civitatis in
Monasterio suo latitabat, etc. De sacello seu loco sepulcrali intelligi potest.Monasteriolum illud, quod in tua diœcesi tenuisse dicitur.
Monasteriola regalia, in Notitia anni 818. apud Ughellum in Episcopis
Veronensibus. Monasteriola puellarum, in Capitulari ann. 828. cap. 3. Hinc inditæ appellationes aliquot oppidis Galliæ, quæ
Monstreuilsvocant, ut est
Monasteriolum ad marein Picardia, etc. Vide Metochium.
Donamus S. Victori et sociis ejus quorum Monasterialis Ecclesia corpora se gaudet
retentare, etc.Dicere debebunt si quid a capitulo antecedenti usque illam horam contra
disciplinam Monasterialem viderint factum.