monetaticum
Monedatgedicitur : ut et Ecclesiastici et Religiosi. Petrus II. Rex Aragon. in Charta pro liberat. Catalaniæ :
Item quod nos nec successores nostri non recipiamus
Monetaticum, nec Quintam ab hominibus Ecclesiarum, Religiosorum, Baronum, etc.
Eximinus Petri de Salanova Justitia Aragonum, apud Hieron. Blancam in Commentario Rerum
Aragon. pag. 748 : Quod sine Monetatico locorum regni Aragonum sunt aliquæ
assignationes factæ in generali, aliæ super Merinatibus, aliæ vero in speciali super
terris et locis. Infra : Super Monetatico specialis assignatio censetur,
ac si super certo loco facta esset assignatio. Hoc tamen attendendum est, quod qui habet
assignationem super Monetatico in generali, vel super Merinatu in generali, non potest
exigere nec petere Monetaticum unius loci : sed collectores omnes regni
debent solvere illi qui habent assignationem generalem. Michael del Molinoin Repertorio Fororum Aragon. :
Monetaticum non recipit D. Rex a
vassallis Varonum, Militum, et Infancionum, quia illud tantum solvunt Dom. Regi ejus
vassalli, et vassalli Ecclesiæ, Ordinis, aut Religionis, etc. Infra :
Monetaticum et Morabetinum solvitur D. Regi de septennio in septennium,
etc. Occurrit ibi pluries, ubi semper cum Morabetinoconjungitur. Quippe primo institutum
Monetaticum, et concessum ab Aragonensibus Regi Jacobo I. in Curia generali Montisoni ann. 1236. ut non immutaretur moneta Jaccensis,
servatis lege,
pondere et figura. Tum enim promiserunt, seque ipsos obligarunt, hæredes et
successores suos, quod omnes habitantes pro singulis domibus, quod valeat suum decem
aureos et ultra, de septennio in septennium Regi et successoribus unum morabetinum
tantum dare tenerentur. A qua pensitatione homines Religionum et ordinum, et
Ecclesiarum et Regis, non eximuntur in eo Diplomate. Sed postmodum immunes dicti, ut
supra observatum. Vide Foros Aragon. Edit. 1624. fol. 8. v. 129. v. 172.